1. Concordi laetitia, Propulsa maestitia, Mariae praeconia Recolat Ecclesia: Virgo Maria.

2. Quae felici gaudio, Resurgente Domino, Floriut et lilium: Vivum cernens Filium: Virgo Maria.

The St. Gregory Hymnal and Catholic Choir Book — Part 68

3. Quam concentu parili Chori laudant coelici, Et nos cum coelestibus, Novum melos pangimus; Virgo Maria.

The St. Gregory Hymnal and Catholic Choir Book — Part 68

4. O Regina Virginum, Votis fave supplicum, Et post mortis stadium, Vitae confer praemium Virgo Maria.

The St. Gregory Hymnal and Catholic Choir Book — Part 68

5. Gloriosa Trinitas, Indivisa Unitas, Ob Mariae merita, Nos salva per saecula: Virgo Maria.

Sequence for Pentecost S. Webbe (1740-1816)

1. Veni Sancte Spiritus, Et emitte coelitus Lucis tuae radium. Veni pater pauperum, Veni, dator munerum, Veni lumen cordium.

2. Consolator optime, Dulcis hospes animae, Dulce refrigerium. In labore requies, In aestu temperies, In fletu solatium.

3. O lux beatissima, Reple cordis intima Tuorum fidelium Sine tuo numine, Nihil est in homine, Nihil est in noxium.

4. Lava quod est sordium, Riga quod est aridum, Sana quod est saucium Flecte quod est rigidum, Fove quod est frigidum, Rege quod est devium.

5. Da tuis fidelibus, In te confidentibus; Sacrum septenarium Da virtutis meritum, Da salutis exium, Da perenne gaudium. Amen. Alleluia.

Invocation to the Holy Ghost Nicola A. Montani

1. Veni Creator Spiritus, Mentes tuorum visita; Imple superna gratia Quae tu creasti, pectora.

2. Qui disceris Paraclitus, Altissimi donum Dei, Fons vivus, ignis, caritas, Et spiritalis unctio.

3. Tu septiformis munere, Digitus Paternae dexterae, Tu rite promissum Patris, Sermone ditans guttura.

4. Accende lumen sensibus, Infunde amorum cordibus, Infirma nostri corporis, Virtute firmans perpeti.

5. Hostem repellas longius, Pacemque donnes protinus: Ducatore sic te praevio, Vitemus omne noxium.

6. Per te sciamus da Patrem, Noscamus atque Filium, Teque utriusque Spiritum Credamus omni tempore.

7. Deo Patri sit gloria, Et Filio qui a mortuis Surrexit ac Paraclito, In saeculorum saecula. Amen.

Veni Creator Spiritus Secundum usum recentiorem