Rursus habere uel facere eodem modo; dicimus enim "uestitus currit" de homine, de deo "cuncta possidens regit." Rursus de eo nihil quod est esse de utrisque dictum est, sed haec omnis praedicatio exterioribus datur omniaque haec quodam modo referuntur ad aliud. Cuius praedicationis differentiam sic facilius internoscimus: qui homo est uel deus refertur ad substantiam qua est aliquid, id est homo uel deus; qui iustus est refertur ad qualitatem qua scilicet est aliquid, id est iustus, qui magnus ad quantitatem qua est aliquid, id est magnus. Nam in ceteris praedicationibus nihil tale est. Qui enim dicit esse aliquem in foro uel ubique, refert quidem ad praedicamentum quod est ubi, sed non quo aliquid est uelut iustitia iustus. Item cum dico "currit" uel "regit" uel "nunc est" uel "semper est," refertur quidem uel ad facere uel ad tempus--si tamen interim diuinum illud semper tempus dici potest--sed non quo aliquo aliquid est uelut magnitudine magnum. Nam situm passionemque requiri in deo non oportet, neque enim sunt.

Iamne patet quae sit differentia praedicationum? Quod aliae quidem quasi rem monstrant aliae uero quasi circumstantias rei quodque illa quidem[19] ita praedicantur, ut esse aliquid rem ostendant, illa uero ut non esse, sed potius extrinsecus aliquid quodam modo affigant. Illa igitur, quae aliquid esse designant, secundum rem praedicationes uocentur. Quae cum de rebus subiectis dicuntur, uocantur accidentia secundum rem; cum uero de deo qui subiectus non est, secundum substantiam rei praedicatio nuncupatur.

The Theological Tractates and The Consolation of Philosophy — Part 14

There are in all ten categories which can be universally predicated of things, namely, Substance, Quality, Quantity, Relation, Place, Time, Condition, Situation, Activity, Passivity. Their meaning is determined by the contingent subject; for some of them denote substance in making predication of other things, others belong to the class of accidents. But when these categories are applied to God they change their meaning entirely. Relation, for instance, cannot be predicated at all of God; for substance in Him is not really substantial but supersubstantial. So with quality and the other possible attributes, of which we must add examples for the sake of clearness.

The Theological Tractates and The Consolation of Philosophy — Part 14