Four Antiphons in honor of the Blessed Virgin
* Note: See settings in figured style at Nos 202 to 205.
Tutti Redemptoris Mater, quae pervia caeli porta manes, Et stella maris, succurre cadenti, surgere qui curat populo: Tu quae genuisti, natura mirante, tuum sanctum Genitorem: Virgo prius ac posterius, Gabrielis ab ore summens illud Ave, peccatorum miserere.
1st Response (In Advent) Et Concepit de Spiritu Sancto.
2nd Response (After Christmas) Dei Genitrix intercede pro nobis.
Tutti Ave Domina Angelorum: Salve radix, salve porta, Ex qua mundo lux est orta. Gaude Virgo gloriosa, Super omnes speciosa: Vale, o valde decora, Et pro nobis Christum exora.
Response: Da mihi virtutem contra hostes tuos.
Tutti laetare, alleluia: Quia quem meruisti portare, alleluia: Resurrexit, sicut dixit, alleluia: Ora pro nobis Deum, alleluia.
Response: Quia surrexit Dominus vere, alleluia.
Tutti Mater misericordiae: Vita, dulcedo, et spes nostra, salve. Ad te clamamus, exsules, filii Hevae. Ad te suspiramus, gementes et flentes in hac lacrimarum valle. Eia ergo. Advocata nostra, illos tuos misericordes oculos ad nos converte. Et Jesum, benedictum fructum ventris tui, nobis post hoc exsilium ostende. O clemens, O pia, O dulcis Virgo Maria.
Response: Ut digni efficiamur promissionibus Christi.
A short and easy Mass for Unison Chorus or Chorus in two or three parts.
Kyrie eleison. Kyrie eleison. Kyrie eleison. Christe eleison. Christe eleison. Christe eleison. Kyrie eleison. Kyrie eleison. Kyrie eleison.
Choir Et in terra pax hominibus bonae voluntatis. Laudamus te. Benedicimus te. Adoramus te. Glorificamus te. Gratias agimus tibi, propter magnam gloriam tuam. Domine Deus, Rex Coelestis, Deus Pater omnipotens. Domine Fili unigenite Jesu Christe. Domine Deus, Agnus Dei, Filius Patris. Qui tollis peccata mundi: Miserere nobis. Qui tollis peccata mundi: suscipe deprecationem nostram. Qui sedes as dexteram Patris, miserere nobis. Quoniam to solus sanctus. To solus Dominus. Tu solus Altissimus, Jesu Christe. Cum Sancto Spiritu, in gloria Dei Patris. Amen.
Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus Deus Sabaoth. Pleni sunt coeli et terra gloria tua. Hosanna in excelsis. Hosanna in excelsis. Hosanna in excelsis.
Benedictus qui venit in nomine Domini. Hosanna in excelsis. Hosanna in excelsis. Hosanna in excelsis.