Post paucós diés Herculés ad oppidum Stymphálum iter fécit; imperáverat enim eí Eurystheus ut avís Stymphálidés necáret. Hae avés róstra aénea habébant et carne hominum véscébantur. Ille postquam ad locum pervénit, lacum vídit; in hóc autem lacú, quí nón procul erat ab oppidó, avés habitábant. Núlla tamen dabátur appropinquandí facultás; lacus enim nón ex aquá sed é límó cónstitit. Herculés igitur neque pedibus neque lintre prógredí potuit.
Ille cum mágnam partem diéí frústrá cónsúmpsisset, hóc cónátú déstitit et ad Volcánum sé contulit, ut auxilium ab eó peteret. Volcánus (quí ab fabrís máximé colébátur) crepundia quae ipse ex aere fabricátus erat Herculí dedit. Hís Herculés tam ácrem crepitum fécit ut avés perterritae ávolárent. Ille autem, dum ávolant, mágnum numerum eárum sagittís tránsfíxit.
Tum Eurystheus Herculí imperávit ut taurum quendam ferócissimum ex ínsulá Crétá vívum referret. Ille igitur návem cónscendit, et cum ventus idóneus esset, statim solvit. Cum tamen ínsulae iam appropinquáret, tanta tempestás subitó coorta est ut návis cursum tenére nón posset. Tantus autem timor animós nautárum occupávit ut paene omnem spem salútis dépónerent. Herculés tamen, etsí návigandí imperítus erat, haudquáquam territus est.
Post breve tempus summa tranquillitás cónsecúta est, et nautae, quí sé ex timóre iam recéperant, návem incolumem ad terram appulérunt. Herculés é náví égressus est, et cum ad régem Crétae vénisset, causam veniendí docuit. Deinde, postquam omnia paráta sunt, ad eam regiónem contendit quam taurus vástábat. Mox taurum vídit, et quamquam rés erat mágní perículí, cornua éius prehendit. Tum, cum ingentí labóre mónstrum ad návem tráxisset, cum praedá in Graeciam rediit.
31. _EIGHTH LABOR: THE MAN-EATING HORSES OF DIOMEDE_
Postquam ex ínsulá Crétá rediit, Herculés ab Eurystheó in Thráciam missus est, ut equós Diomédis redúceret. Hí equí carne hominum véscébantur; Diomédés autem, vir crúdélissimus, illís obiciébat peregrínós omnís quí in eam regiónem vénerant. Herculés igitur mágná celeritáte in Thráciam contendit et ab Dioméde postulávit ut equí sibi tráderentur. Cum tamen ille hóc facere nóllet, Herculés írá commótus régem interfécit et cadáver éius equís obicí iussit.