"Forte cum in triclinio iaceremus, quia dies sollemnis ludum artaverat pigritiamque recedendi imposuerat hilaritas longior, fere circa mediam noctem intellexi puerum vigilare. Itaque timidissimo murmure votum feci et 'domina' inquam 'Venus, si ego hunc puerum basiavero, ita ut ille non sensiat, cras illi par columbarum donabo.' Audito voluptatis pretio puer stertere coepit. Itaque aggressus simulantem aliquot basiolis invasi. Contentus hoc principio bene mane surrexi electumque par columbarum attuli expectanti ac me voto exsolvi.

"Proxima nocte cum idem liceret, mutavi optionem et 'si hunc' inquam 'tractavero improba manu, et ille non senserit, gallos gallinaceos pugnacissimos duos donabo patienti.' Ad hoc votum ephebus ultro se admovit et, puto, vereri coepit, ne ego obdormiscerem. Indulsi ergo sollicito, totoque corpore citra summam voluptatem nne ingurgitavi. Deinde ut dies venit, attuli gaudenti quicquid promiseram. Ut tertia nox licentiam dedit, consurrexi . . . ad aurem male dormientis 'dii' inquam 'immortales, si ego huic dormienti abstulero coitum plenum et optabilem, pro hac felicitate cras puero asturconem. Macedonicum optimum donabo, cum hac tamen exceptione, si ille non senserit.' Nunquam altiore somno ephebus obdormivit. Itaque primum implevi lacentibus papillis manus, mox basio inhaesi, deinde in unum omnia vota coniunxi. Mane sedere in cubiculo coepit atque expectare consuetudinem meam. Scis quanto facilius sit, columbas gallosque gallinaceos emere quam asturconem, et praeter hoc etiam timebam, ne tam grande munus suspectam faceret humanitatem meam. Ego aliquot horis spatiatus in hospitium reverti nihilque aliud quam puerum basiavi. At ille circumspiciens ut cervicem meam iunxit amplexu, 'rogo' inquit 'domine, ubi est asturco?'

The Satyricon — Part 63

"Cum ob hanc offensam praeclusissem mihi aditum, quem feceram, iterum ad licentiam redii. Interpositis enim paucis diebus, cum similis casus nos in eandem fortunam rettulisset, ut intellexi stertere patrem, rogare coepi ephebum, ut reverteretur in gratiam mecum, id est ut pateretur satis fieri sibi, et cetera quae libido distenta dictat. At ille plane iratus nihil aliud dicebat nisi hoc: 'aut dormi, aut ego iam dicam patri.' Nihil est tam arduum, quod non improbitas extorqueat. Dum dicit: 'patrem excitabo,' irrepsi tamen et male repugnanti gaudium extorsi. At ille non indelectatus nequitia mea, postquam diu questus est deceptum se et derisum traductumque inter condiscipulos, quibus iactasset censum meum, 'videris tamen' inquit 'non ero tui similis. Si quid vis, fac iterum.' Ego vero deposita omni offensa cum puero in gratiam redii ususque beneficio eius in somnum delapsus sum. Sed non fuit contentus iteratione ephebus planae maturitatis et annis ad patiendum gestientibus. Itaque excitavit me sopitum et 'numquid vis?' inquit. Et non plane iam molestum erat munus. Utcunque igitur inter anhelitus sudoresque tritus, quod voluerat, accepit, rursusque in somnum decidi gaudio lassus. Interposita minus hora pungere me manu coepit et dicere: 'quare non facimus?' tum ego totiens excitatus plane vehementer excandui et reddidi illi voces suas: 'aut dormi, aut ego iam patri dicam.'"

The Satyricon — Part 63