256 III. xxiii. 1. Si enim qui factus fuerat a Deo homo, ut viveret, hic amittens vitam, læsus serpente qui depravaverat eum, jam non reverteretur ad vitam, sed in totum projectus esset morti; victus esset Deus, et superasset serpentis nequitia voluntatem Dei. Sed quoniam Deus invictus et magnanimis est, magnanimem quidem se exhibuit ad correptionem hominis, et probationem omnium, quemadmodum prædiximus; per secundum autem hominem alligavit fortem, et deripuit ejus vasa, et evacuavit mortem, vivificans eum hominem, qui fuerat mortificatus. Primum enim possessionis ejus vas Adam factus est, quem et tenebat sub sua potestate, hoc est, prævaricationem inique inferens ei, et per occasionem immortalitatis, mortificationem faciens in eum.----8. Et serpens nihil profecit, dissuadens homini, nisi illud quod eum (i. e. se) transgressorem ostendit, initium et materiam apostasiæ suæ habens hominem; Deum enim non vicit.
258 V. xxiii. 1. Assuetus enim erat jam ad seductionem hominum mentiri adversus Deum.... Ille mentiens adversus Dominum tentavit hominem.
259 IV. Præf. 4. Et tunc quidem apostata angelus per serpentem inobedientiam hominum operatus, existimavit latere se Dominum.----V. xxvi. 2. infra.