318 III. xi. 7. Ebionei etenim eo Evangelio, quod est secundum Matthæum, solo utentes, ex illo ipso convincuntur, non recte præsumentes de Domino. Marcion autem id quod est secundum Lucam circumcidens, ex his quæ adhuc servantur penes eum, blasphemus in solum exsistentem Deum ostenditur. Qui autem Jesum separant a Christo, et impassibilem perseverasse Christum, passum vero Jesum dicunt, id quod secundum Marcum est præferentes Evangelium, cum amore veritatis legentes illud, corrigi possunt. Hi autem qui a Valentino sunt, eo quod est secundum Joannem plenissime utentes, ad ostensionem conjugationum suarum.----xv. 1. Eadem etiam dicimus iterum et his qui Paulum apostolum non cognoscunt.... Neque enim contendere possunt Paulum non esse apostolum.

319 III. xi. 7.-9. Etenim Marcion totum rejiciens Evangelium, immo vere seipsum abscindens ab Evangelio, pariter gloriatur se habere Evangelium. Alii vero ut donum Spiritus frustrentur, quod in novissimis temporibus secundum placitum Patris effusum est in humanum genus, illam speciem non admittunt, quæ est secundum Joannis Evangelium, in qua Paracletum se missurum Dominus promisit; sed simul et Evangelium, et propheticum repellunt Spiritum. Infelices vere, qui pseudo-prophetæ quidem esse volunt, propheticam vero gratiam repellunt ab Ecclesia: similia patientes his, qui propter eos qui in hypocrisi veniunt, etiam a fratrum communicatione se abstinent.

An Account of the Life and Writings of S. Irenæus, Bishop of Lyons — Part 213