Quid igitur o mortales extra petitis intra uos positam felicitatem? Error uos inscitiaque confundit. Ostendam breuiter tibi summae cardinem felicitatis. Estne aliquid tibi te ipso pretiosius? Nihil inquies. Igitur si tui compos fueris, possidebis quod nec tu amittere umquam uelis nec fortuna possit auferre. Atque ut agnoscas in his fortuitis rebus beatitudinem constare non posse, sic collige. Si beatitudo est summum naturae bonum ratione degentis nec est summum bonum quod eripi ullo modo potest, quoniam praecellit id quod nequeat auferri, manifestum est quoniam[107] ad beatitudinem percipiendam fortunae instabilitas adspirare non possit. Ad haec quem caduca ista felicitas uehit uel scit eam uel nescit esse mutabilem. Si nescit, quaenam beata sors esse potest ignorantiae caecitate? Si scit, metuat necesse est, ne amittat quod amitti posse non dubitat; quare continuus timor non sinit esse felicem. An uel si amiserit, neglegendum putat? Sic quoque perexile bonum est quod aequo animo feratur amissum. Et quoniam tu idem es cui persuasum atque insitum permultis demonstrationibus scio mentes hominum nullo modo esse mortales cumque clarum sit fortuitam felicitatem corporis morte finiri, dubitari nequit, si haec afferre beatitudinem potest, quin omne mortalium genus in miseriam mortis fine labatur. Quod si multos scimus beatitudinis fructum non morte solum uerum etiam doloribus suppliciisque quaesisse, quonam modo praesens facere beatos potest quae miseros transacta non efficit?

To which I answered: "The things which thou reportest are true, O nurse of all virtues, and I cannot deny the most speedy course of my prosperity. But this is that which vexeth me most, when I remember it. For in all adversity of fortune it is the most unhappy kind of misfortune to have been happy." "But," quoth she, "thou canst not justly impute to the things themselves that thou art punished for thy false opinion. For if this vain name of casual felicity moveth thee, let us make accompt with how many and how great things thou aboundest. Wherefore, if that which in all thy revenues of fortune thou esteemest most precious doth still by God's providence remain safe and untouched, canst thou, retaining the best, justly complain of misfortune?

The Theological Tractates and The Consolation of Philosophy — Part 96