Qui istud nec audiunt, nec credunt malum, nos miseros, qui in illa hostium multitudine et via fortunæ viximus, et nescire dolorem non minus sit difficile, quam cognitum extinguere. Quod si vox populi, quæ aliquando Dei esse dicitur, eadem potuisset de morte tua et fama decernere, caruisses hodie lachrimis, et longo nostrorum funeri superfuisses. In te enim non tam morientis fatum, quam pacis, quam reipublicæ situm est; non peris sed destruis, neque mors hæc dat, sed confusio; diluvium est, nec caret prodigio. Oraculum est, nec sine sacerdote aut pontifice potest intelligi. Quam non mortalis eras Henricus, mortalis; adeone nonus esse nunquam potes, et nullus esses, brevis est quia bonus, minorque quia melior.

Nobis interim quod reliquum, quam ut festinetis juvenes, animamque principis fugitivam, per silentium et solitudinem sequamini: ut longitudinem vitamque inimicis posthac exoptetis, sociisque vestris, fratribusque suadeatis, quam sit senectus post fatum principis vilis et ignominiosa. Nos interim viri, qui in longiori ludibrio constituti sumus, consulamus huic vitio, facinusque ætatis lachrimis expiemus; et experiamur modo utrum anima principis excellens, quæ palatio sui corporis clarissimo valedixit, in nostris animis et hisce lachrimarum insulis habitare velit, certemus invicem pietate, et ingenioso luctu contendamus, summus ne dolor feriet non volentem satis, nec viventem minus. Dixi.

The Poems of Richard Corbet, late bishop of Oxford and of Norwich — Part 60

(Ex Libro cui Titulus “Bodleiomnema; seu, Carmina et Orationes in Obitum ejus.” Oxon. 1613. 4to.)

The Poems of Richard Corbet, late bishop of Oxford and of Norwich — Part 60

Obrue Bodleium saxis, prosterne colossis, Adde libros oneri, dimidiasque scholas, Aut lacrymis manes lassa, aut ululante papyro, Quæ solet afflictis incubuisse rogis; Non tamen efficies, quin summo in culmine victor Imperet, et molem perforet ille suam; Nam famæ cedunt lapides, et tecta sepulchris Dum memorant dominos hæc monumenta suos.

The Poems of Richard Corbet, late bishop of Oxford and of Norwich — Part 60

Page 36, verse 11, _for_ ken _read_ hen. 50, ” 7, _dele_ a. 80, ” 10, _for_ consider _read_ consider’d. 94, note, _for_ brought _read_ bought. 100, ” _for_ Guynes _read_ Luyne. 119, line 7, _for_ Nescis _read_ Nescio. 137, verses 4 and 5. It should have been observed, that the Prince and Buckingham on their journey wore false beards for disguises, and assumed the names of Jack and Tom Smith. 144. The two first lines of this beautiful poem are here printed as they are found in the editions of 1647 and 1672; but they stand much better in Bishop King’s Poems, page 51, edit. 1657: