On the 22nd of July, 1597, an Irishman named Bernard O’Donnell was arrested at Lisle, and brought before the royal court, accused of carrying on treasonable intercourse with the Spanish government, and of being bearer of despatches from the Irish bishops and chieftains to the authorities in Spain and Rome. From one of the questions proposed to him at his cross-examination, we glean some further particulars connected with our Bishop of Derry:—
“Respondes tibi nulla fuisse negotia ab Hibernis commissa: et tamen reperimus prae manibus tuis litteras cujusdam Gabrielis Vasci (Vasquez), Theologi Societatis Jesu ex Hispania decimo die mensis Junii superioris (1596) scriptis Romam ad Franciscum Rodrigum (Rodriquez) Societatis Jesu, quibus te illi unice commendat scribitque te eo profecturum fuisse negotiorum publicorum causa. Simul etiam invenimus exemplum manu tua scriptum epistolae cujusdam a Remundo Derensi Episcopo ad summum Pontificem, ex qua apparet, te, post tuum ex Hispania ad Hibernos reditum, nobiles Hibernos firmasse et illis animum addidisse ad arma suscipienda contra Reginam Angliae: idemque rogat summum Pontificem, ut tibi fidem adhibeat in multis quae illi dicenda tibi commisit. Invenimus etiam prae manibus tuis exemplum litterarum manu tua exaratum quibus O’Nellus ille summum Pontificem rogat ut tibi fidem adhibeat non modo in his quae illi dicturus eras de beneficiorum Ecclesiasticorum dispensatione apud Hibernos, sed etiam de omnibus rebus publicis Hibernorum? _Resp._ Agnosco equidem illa omnia exemplaria litterarum fuisse mea manu scripta: sed ad cumulandam commendationem meam”.
Fortunately, appended to this examination, the letter itself of the Bishop of Derry has been preserved to us. We present it in full to the reader, as it is the only letter of this great bishop that the calamitous era of persecution has permitted to reach us:—
“Copie de lettre escrite au Pape par Remond Derensis Episcopus.
“Tuam Sanctitatem latere non arbitramur quam alacri et excelso animo nostrae nobilitatis praecipui, Sancti haud dubie Spiritus instinctu, tyrannicae Anglorum pravitati ausi sunt resistere: omnem ipsorum virulentiam et Satanici furoris artificia, aperto marte viriliter irritando. Tametsi quis facile enumeret quae quotidie volvantur et emergant quibus ut animum adderet, ipsosque in hoc pulcherimo instituto spe subsidii confirmaret, stabiliretque, cum lator praesentium N. (_sic._) ex Hispania novissime venisset, cuncta ita uti sunt Catholicae majestati fideliter relaturus, volumus atque monemus ut Tua quoque Sanctitas fidem incunctanter eidem adhibeat; ac luctuosae tuae Hiberniae et innumeris cladibus ab haereticis jamdiu afflictae, squalidam ac funestam faciem benigno vultu aspiciat et egregiam hanc occasionem divinitus, ut credimus, oblatam opportune arripiat, memor quam eadem esse soleat occipiti calvo: suisque fidelissimis non modo ab ineunte Christianismo clientibus, sed ab aliquot annorum centuriis regio jure subditis, quam maturee poterit clementer prospiciat, ac expectationis nostrae ac Tabellarii, cui pleraque Tuae Sanctitati nuncianda relinquimus, desiderio satisfaciat: cujus etiam nos, generis, industriae, nobilitatis, ac sinceri et vehementis in religionem et patriam affectus, rationem habentes, Tuam oramus Sanctitatem ut eundem benigno favore prosequatur, ipsique de dignitate _N._ providere non cunctetur nostrum in hac re judicium auctoritate sua comprobando”—(_St. Pap._, Public Rec. Off. London).