Dum, Christe, confixus cruci Agis supremos spiritus, Fas nos salubri figere Intenta ligno lumina.

Anguis veneno perfidi Inflicta nobis vulnera, Pendentis e celsa trabe Sanabit aspectus Dei.

Hymni ecclesiae — Part 24

Hic nos olympo parturis; Hic Martyres formas tuos; Hic ultimo sanctam fidem Fundas amoris pignore.

Hymni ecclesiae — Part 24

Hinc cuncta terrarum, suo, Regnator ut sedens throno, Utrinque protensae manus Virtute divina trahis.

Hymni ecclesiae — Part 24

Nos ergo coelestis thronum Sinas adire gratiae, Pedemque complexos crucis Tuo rigari sanguine.

O spes salutis omnium, Crux vera mundi gloria, Infixa semper haereas Imisque regnes cordibus.

Qui Filium tradit, Patri, Natoque sit laus victimae. Par sit tibi laus, qui sacram Succendis aram, Spiritus.

Vexilla Regis prodeunt: Fulget crucis mysterium, Quo carne carnis Conditor Suspensus est patibulo.

Quo vulneratus insuper Mucrone diro lanceae, Ut nos lavaret crimine, Manavit unda et sanguine.

Impleta sunt quae concinit David fideli carmine, Dicens: In nationibus Regnavit a ligno Deus.

Arbor decora et fulgida, Ornata Regis purpura, Electa digno stipite Tam sancta membra tangere.

Beata cujus brachiis Secli pependit pretium, Statera facta corporis, Praedamque tulit tartari.

O Crux, ave, spes unica; Hoc Passionis tempore, Auge piis justitiam, Reisque dona veniam.

Te, summa Deus Trinitas, Collaudet omnis spiritus: Quos per Crucis mysterium Salvas, rege per secula.

Dum spargit aram sanguine Jesus salutis hostia, Praesens doloris aemulum Maria pectus immolat.

Caput cruentum Filii Matris coronat verticem: Clavis iisdem figitur Christus cruci, Christo parens.

O passionis mutuae, Jesu, Maria, conscii! Alterna vobis vulnera Inferre tandem parcite.

Quem vos doletis, noster est Error, furorque criminum: Totum scelus fatentibus Partem doloris reddite.

Qui natus es de Virgine, Jesu, tibi sit gloria Cum Patre, cumque Spiritu, In sempiterna secula.

Illaesa, te, puerpera, Non fecerat matrem dolor; Nascente quem nesciveras, Orbata sentis Filio.

Dum te salutat ultimum, Natoque tradit alteri, Natumque tradit alterum, In morte Christum parturis,

Non ejulantem cernimus, Non ungue vellentem comas: Silensque plus novit pati Virtus dolore fortior.

Qui natus es de Virgine, Jesu, tibi sit gloria Cum Patre, cumque Spiritu, In sempiterna secula.