tempora sacrata mea sunt uelata corona, 55 publicus inuito quam fauor imposuit. quam grata est igitur Latonae Delia tellus, erranti tutum quae dedit una locum, tam mihi cara Tomis, patria quae sede fugatis tempus ad hoc nobis hospita fida manet. 60 di modo fecissent placidae spem posset habere pacis, et a gelido longius axe foret.
57 grata] gata _Hac_ || IGITVR Latone _F2c_ || 59 cara] cala _Cac_ grata _B2_ || 59 Tomis _HLB2_ tomus _B1T_ thOmVS _I2c, ut uid_ domus _CF1_ thomos _MF2ul_ || quae _BMLT_ quae a _CFHI_ || 61 placidae] placidam _B_ || 62 foret] forent _F2, ut uid_
Si quis adhuc usquam nostri non immemor extat, quidue relegatus Naso requirit, agam: Caesaribus uitam, Sexto debere salutem me sciat; a superis hic mihi primus erit. tempora nam miserae complectar ut omnia uitae, 5 a meritis eius pars mihi nulla uacat, quae numero tot sunt, quot in horto fertilis arui Punica sub lento cortice grana rubent,
sexto pompeio _B2MFH2_ ad sextum pompeium _I2_ || 1 usquam ... extat] usquam ... extet _Guethling (Lenz)_ extat ... usquam _M_ || 2 requirit _Bodleianus Auct. F 2 1 (Tarrant), Laurentianus 38 39 (Lenz), editio princeps Bononiensis (Lenz), 'ex duobus' Heinsius_ requirat _BCMFHLT_ requiret _I, British Library Burney 220 (Tarrant), Bodleianus Rawlinson G 105 (Tarrant), Othob. lat. 1469, saec xv (Tarrant)_ || agam] agat _fort legendum_ || 5 miserae] supere _H_ || 6 pars] noster pars _Bac_ || 7 horto ... arui] hasto ... arui _C_ horto ... agri _TP_ horti ... aruo _Williams_ || 8 lento] lecto _'Basil. et hoc probat Barth. Aduers. xxxvii.10'--Burman_
Africa quot segetes, quot Tmolia terra racemos, quot Sicyon bacas, quot parit Hybla fauos. 10 confiteor; testere licet--signate, Quirites! nil opus est legum uiribus, ipse loquor. inter opes et me, rem paruam, pone paternas, pars ego sum census quantulacumque tui; quam tua Trinacria est regnataque terra Philippo, 15 quam domus Augusto continuata foro, quam tua rus oculis domini Campania gratum, quaeque relicta tibi, Sexte, uel empta tenes, tam tuus en ego sum, cuius te munere tristi non potes in Ponto dicere habere nihil. 20
9 Tmolia terra _BM2ul_ tinolia t. _C_ thimolia t. _L_ thimola t. _T_ timula t. _I, ut uid_ mollia t. _HP_ etholia t. _F1_ gnosia t. _F2ul_ habet methina _M1_ || racemos] ramos _Mac_ || 10 Sicyon] sicio _B1_ scithion _T_ || Hybla] hilba _Bac_ || 11 testere] testare _(M1)LI1P_ tristare _F1_ narare _I2ul_ || signate] signare _LP_ || 12 est _om Fac_ || loquor] loquar _Mpc_ || 13 rem paruam _MHIT_ paruam rem _BCFL, fort recte_ || 15 Trinacria] tinacria _H_ || regnataque terra] regnaque terra _I1_ tellus regnata _M_ || philippo] phiUppo _C_ || 19 tristi] cristi _L_ || 20 potES _H2c_