The Queenes Letter to the great Turke 1582. written in commendation of Master Hareborne, when he was sent Ambassadour.

Elizabeth &c. Augustissimo inuictissimóque principi, etc Cùm ad postulatum nostrum Cæsarea vestra Maiestas, anno saluatoris nostri Iesu 1580. pacis foedus nobiscum pepigerit, coniunctum cum liberalissima priuilegiorum quorundam concessione, quorum beneficio subditi nostri cum omni securitate tutissimè liberriméque ad vniuersas et singulas Musulmanici imperij vestri partes terra maríque proficisci, in ijsque commercij exercendi gratia, negotiari, habitare, manere, exindéque ire et redire cum volent queant, ab ijs qui sub Cæsarea vestra Maiestate in magistratu sunt vbique locorum protegendi defendendíque sine vlla vel corporum, vel bonorum læsione: nos tantæ concessionis beneficium gratum acceptúmque habentes, quantum in nobis est, approbamus confirmamúsque: pollicentes in verbo regio, quod nos eandem pacem sine vlla violatione sartam tectámque conseruabimus: faciemúsque vt subditi nostri priuilegiorum sibi indultorum concessione ita vtantur, vt Cæsaream vestram Maiestatem magnificentissimæ suæ liberalitatis nunquam poenitere queat. Quoniam autem concessionis huius virtus in vsu potiùs quam verbis, Maiestatis vtriúsque nostrum sententiâ, ponenda videtur, voluimus hunc mandatarium virum Guilielmum Hareborne, ex satellitibus quibus ad corporis nostri tutelam vtimur vnum, virum compluribus virtutibus ornatum, ad Cæsaream vestram, Maiestatem ablegare, qui tum nomine nostro vobis gratias ageret; tum vt eius opera vteremur ad eam subditorum nostrorum mercimoniorum rationem stabiliendam, tam in Imperiali vestra ciuitate Constantinopoli, quàm alijs imperij vestri Musulmanici locis, quæ ex præscripto priuilegiorum, Cæsareæ vestræ Maiestatis benignítate, conceditur, et ex vsu subditorum vtriúsque nostrum erit. Ad quam rem quoniam opus illi erit Cæsareæ vestræ Maiestatis authoritate, summa contentione ab eadem rogarmus, velit id agere apud omnes qui sub se in magistratu sunt, vt quibuscunque poterunt melioribus modis huic nostro mandatario in Cæsareæ vestræ Maiestatis placito exequendo, adiutores sint et esse velint. Ei enim hanc curam demandauimus, in qua quàm fidem suam sit honestè liberaturus erga Maiestatem vtriusque nostrum neutiquam dubitamus: cui etiam, vt in omnibus sint obtemperantes nostri subditi, quantum Cæsareæ vestræ Maiestatis concessio patitur, volumus. [Sidenote: Mustafa interpres.] Præterea, cum præclarus vir Mustaia sacræ Cæsareæ vestræ Maiestatis Musulmanorum interpres egregiam nauarit operam vt hoc inter nos foedus fieret, rogamus summoperè vt in nostram gratiam eum in Mustafaracarum ordinem Cæsarea vestra Maiestas recipere dignetur. Si in his alijsque omnibus honestis causis hic noster agens subitíque nostri Imperatoriæ vestræ sublimitatis æquanimitatem senserint, florebit inter has gentes nobile commercium, et nos omnibus officijs huic vestræ Maiestatis fauori et beneuolentiæ (si vlla ratione rebus vestris commodare poterimus) respondere libentissimè semper paratæ erimus. Deus optimus maximus mundi opifex, etc.

The Principal Navigations, Voyages, Traffiques, — Part 172