[Coram Rege 10 Henry III, N. 26. m. 4. d.]

Assisa venit recognitura si Iohannes Cheltewynd iniuste etc. disseisiuit Willelmum filium Roberti de libero tenemento suo in Cheltewynd post ultimum etc. Et Iohannes venit et dicit quod non disseisiuit eundem Willelmum de aliquo libero tenemento quia villanus suus est et nullum habet liberum tenementum et quod Robertus pater suus fuit villanus. Et Willelmus dicit quod tenementum illud liberum est et quod Robertus pater suus libere tenuit de Ada patre Iohannis de Chetewod et per cartam quam profert in haec verba quod Adam de Chetwud concessit Roberto filio Wourami patri Willelmi et heredibus suis dimidiam virgatam terre cum pertinenciis in Chetwud in feodum et hereditatem tenendam de eodem Roberto et heredibus suis libere quiete cum omnibus consuetudinibus et libertatibus quas ceteri franci homines habent pro 26 denariis per annum reddendo pro omni servicio et pro omnibus rebus ad eum et heredes suos pertinentibus.

Villainage in England — Part 219

Et Iohannes bene cognoscit cartam illam et dicit quod idem Robertus fuit villanus patris sui et per pecuniam domini sui redemptus fuit a seruitute et quod antequam esset liberatus a servitute fuit idem Willelmus nativus, et petit judicium si per cartam quam pater suus ei fecerat debeat esse liber tempore Iohannis cum redemptus esset per pecuniam patris Iohannis et Robertus nichil proprium habuit cum esset villanus. Et dicit quod idem Willelmus non fuit nisi custos patris sui de eadem terra dum pater suus fuit alibi manens.

Villainage in England — Part 219

Post uenit Willelmus et retraxit se et ideo in misericordia Pauper est. Et Iohannes dat ei III marcas et Willelmus remanet etc. Ita quod idem Willelmus ibit quocumque uoluerit. Et Iohannes quietum clamauit Willelmum de omni seruitute.

Villainage in England — Part 219

[De Banco Roll, Michaelmas, 15 Edw. II, m. 271.]