D. _The battle near Asculum, and capture of the city._

Strabo vero Pompeius omnia flammis ferroque populatus non prius finem caedium fecit quam Asculi { 20} eversione manibus tot exercituum consulum direptarumque urbium dis litaretur.

Helps to Latin Translation at Sight — Part 150

[Linenote: 20. +Asculi eversione.+ The siege was memorable for the desperate patriotism of the besieged under their leader Judacilius, cf. siege of Saguntum.]

Helps to Latin Translation at Sight — Part 150

+Reference.+ Ihne, _Hist._ vol. v. pp. 190-220.

Helps to Latin Translation at Sight — Part 150

Igitur Sulla gentis patriciae nobilis fuit, familia prope iam exstincta maiorum ignavia, litteris Graecis et Latinis iuxta atque doctissimi eruditus, animo ingenti, cupidus voluptatum sed gloriae cupidior: tamen ab negotiis numquam voluptas remorata; { 5} facundus callidus et amicitia facilis, ad simulanda negotia altitudo ingeni incredibilis, multarum rerum ac maxumae pecuniae largitor. Atque illi, felicissumo omnium ante civilem victoriam, numquam super industriam fortuna fuit, multique dubitavere fortior { 10} an felicior esset. Nam postea quae fecerit, incertum habeo pudeat an pigeat magis disserere. Igitur Sulla, uti supra dictum est, postquam in Africam atque in castra Mari cum equitatu venit, rudis antea et ignarus belli, solertissumus omnium in paucis { 15} tempestatibus factus est. Ad hoc milites benigne appellare, multis rogantibus aliis per se ipse dare beneficia, invitus accipere, sed ea properantius quam aes mutuum reddere, ipse ab nullo repetere, magis id laborare ut illi quam plurimi deberent, ioca atque { 20} seria cum humillumis agere, in operibus in agmine atque ad vigilias multus adesse neque interim, quod prava ambitio solet, consulis aut cuiusquam boni famam laedere, tantum modo neque consilio neque manu priorem alium pati, plerosque antevenire. { 25}

[Linenotes: 1. +nobilis+, i.e. of a patrician family which had held curule offices. 1-2. +familia ... exstincta.+ The Cornelii were a distinguished _gens_ in early times and included 7 patrician families (e.g. the Lentuli and Scipios). Of these the Sullae were the least known. 2-3. +litteris Graecis ... eruditus.+ Contrast the proud boast of Marius:--‘I have learnt no Greek: in the knowledge, however, which is far the most important for the State, I am a master.’ --Sall. _Jug._ 85. 9. +ante civilem victoriam+, i.e. before 81 B.C. 10-11. +fortior an felicior.+ Sulla assumed the name Felix on the death of the younger Marius 82 B.C. Cf. Plut. _Sulla_, cap. vi. 11-12. +Nam postea ... disserere.+ Cf. Vell. Patere. II. xvii. 2: ‘Sulla vir qui neque ad finem victoriae satis laudari neque post victoriam abunde vituperari potest.’ 20. +illi+ more strictly _sibi_--‘a negligence not unfrequent.’ --Merivale. 22. +multus adesse+ = _frequently visited_, +multus+ = _saepe_.]