Gaius Duilius Poenos navali pugna primus devicit. Qui cum videret naves Romanas a Punicis velocitate superari, manus ferreas sive corvos, machinam ad comprehendendas hostium naves tenendasque utilem, excogitavit. Quae manus ubi hostilem apprehenderant navem, superiecto ponte transgrediebatur Romanus et in ipsorum ratibus comminus dimicabant, unde Romanis, qui robore praestabant, facilis victoria fuit. Celeriter sunt expugnatae naves Punicae triginta, in quibus etiam praetoria septiremis capta est, mersae tredecim.

Duilius victor Romam reversus primus navalem triumphum egit. Nulla victoria Romanis gratior fuit, quod invicti terra iam etiam mari plurimum possent. Itaque Duilio concessum est, ut per omnem vitam praelucente funali et praecinente tibicine a cena rediret.

Selections from Viri Romae — Part 55

Hannibal, dux classis Punicae, e navi quae iam capiebatur, in scapham saltu se demittens Romanorum manus effugit. Veritus autem, ne in patria classis amissae poenas daret, civium odium astutia avertit, nam ex illa infelici pugna priusquam cladis nuntius domum perveniret quendam ex amicis Carthaginem misit. Qui postquam curiam intravit, “Consulit” inquit “vos Hannibal, cum dux Romanorum magnis copiis maritimis instructis advenerit, num cum eo confligere debeat?” Acclamavit universus senatus non esse dubium quin confligi oporteret. Tum ille “Conflixit” inquit “et superatus est.” Ita non potuerunt factum damnare, quod ipsi fieri debuisse iudicaverant. Sic Hannibal victus crucis supplicium effugit: nam eo poenae genere dux re male gesta apud Poenos adficiebatur.

Selections from Viri Romae — Part 55

Gāius Duīlius Poenōs nāvālī pūgnā prīmus[1] dēvīcit. Quī cum vidēret nāvēs Rōmānās ā Pūnicīs vēlōcitāte superārī, manūs ferreās sīve corvōs, māchinam ad comprehendendās hostium nāvēs tenendāsque ūtilem, excōgitāvit. Quae[2] manūs ubi { 5} hostīlem apprehenderant nāvem, superiectō ponte trānsgrediēbātur Rōmānus[3] et in ipsōrum[4] ratibus comminus dīmicābant, unde[5] Rōmānīs, quī rōbore praestābant, facilis victōria fuit. Celeriter sunt expūgnātae nāvēs Pūnicae trīgintā, in quibus etiam { 10} praetōria[6] septirēmis[7] capta est, mersae[8] tredecim.

Selections from Viri Romae — Part 55

[Illustration: COLUMNA RŌSTRĀTA OF DUĪLIUS]

Duīlius victor Rōmam reversus prīmus nāvālem triumphum ēgit. Nūlla victōria Rōmānīs grātior fuit, quod[9] invictī terrā iam etiam marī plūrimum[10] possent.[9] Itaque { 15} Duīliō concessum est, ut per omnem vītam praelūcente fūnāli et praecinente tībīcine ā cēnā redīret.[11]