Puella tristis hung her head And took her lover's manum, Et cite from the other door His caput est impulsum.

Cum magno gradu redit domum Retrorsum umquam peeping, Et never ausus est again Vexare people's sleeping.

A Handbook for Latin Clubs — Part 50

Puer ex Jersey Iens ad school; Vidit in meadow, Infestum mule.

A Handbook for Latin Clubs — Part 50

Ille approaches O magnus sorrow! Puer it skyward Funus TOMORROW.

A Handbook for Latin Clubs — Part 50

Qui vidit a thing Non ei well-known Est bene for him Id relinqui alone.

Flevit lepus parvulus clamans altis vocibus:

[Chorus] Quid feci hominibus, quod me sequuntur canibus?

Domus mea silva est, lectus meus durus est.

[Footnote in original book (published 1916): By permission of Miss M.L. Smith. Latin Lessons. Allyn and Bacon.]

H. W. Longfellow, 1839, English B. L. D'Ooge, 1885, Latin F. H. Barthélémon, 1741-1808

Ne narrate verbis mæstis, Esse vitam somnium! Vita nam iners est inanis, Et est visum perfidum.

Vita vera! vita gravis! Meta non est obitus; "Cinis es et cinis eris," Nihil est ad spiritus.

Ned lætitia, nec mæror, Finis designatus est; Sed augere, est noster labor, Semper rem quæ nobis est.

Ars est longa, tempus fugit, Ut cor tuum valens sit, Tamen modum tristem tundit Neniæ qui concinit.

Orbis terræ campo in lato, In ætatis proeliis, Mutum pecus turpe ne esto! Heros esto in copiis!

Fidere futuro noli! Anni numquam redeunt. Age nunc! age in præsenti! Fortes dei diligunt.

Summi nos admonent omnes Simus inter nobilis, Et legemus, disce dentes, Signa viæ posteris;

Signa forsitan futura Alicui felicia, Qui, tum in dura vitæ via, Cernat hæc cum gratia.

Agite, tum nos nitamur Quidquid erit, fortiter, Superantes iam sequamur Patienter, acriter.

Vita vera! vita gravis! Meta non est obitus; "Cinis es et cinis eris," Nihil est ad spiritus.

Gaudeamus igitur, Iuvenes dum sumus; Post iucundam iuventutem, Post molestam senectutem, Nos habebit humus.

Ubi sunt, qui ante nos In mundo fuere? Transeas ad superos, Abeas ad inferos, Quos si vis videre.

Vita nostra brevis est, Brevi finietur; Venit mors velociter, Rapit nos atrociter, Nemini parcetur.

Vivat academia, Vivant professores, Vivat membrum quodlibet, Vivant membra quaelibet, Semper sint in flore.

Vivant omnes virgines, Faciles formosae; Vivant et mulieres, Dulces et amabiles, Bonae, laboriosae.

Vivat et res publica, Et qui illam regit. Vivat nostra civitas, Maecenatum caritas, Quae nos hic protegit.