Masinissa quoque amīcitiam cum Scīpiōne iungere iam dūdum[6] cupiēbat. Quārē ad eum trēs Numidārum prīncipēs mīsit ad { 104} tempus locumque conloquiō statuendum. Duōs prō obsidibus retinērī ā Scīpiōne iubet; remissō tertiō, quī Masinissam ad locum cōnstitūtum addūceret, Scīpiō et Masinissa cum paucīs in conloquium vēnērunt. Cēperat iam ante Numidam ex fāmā rērum gestārum admīrātiō virī, sed māior praesentis[7] venerātiō cēpit: erat enim in vultū māiestās summa; accēdēbat prōmissa caesariēs { 110} habitusque corporis, nōn cultus[8] munditiīs, sed virīlis vērē ac mīlitāris, et flōrēns iuventa. Prope attonitus ipsō congressū Numida grātiās dē[9] fīliō frātris remissō agit: adfīrmat sē ex eō tempore eam quaesīvisse[10] occāsiōnem, quam tandem oblātam[11] nōn omīserit; cupere sē illī et populō Rōmānō operam nāvāre. { 115| Laetus eum Scīpiō audīvit atque in societātem recēpit.

Scīpiō deinde Rōmam rediit et ante annōs[12] cōnsul factus est. Sicilia eī prōvincia dēcrēta est permissumque ut in Āfricam inde [[57]] trāiceret. Quī cum vellet ex fortissimīs peditibus Rōmānīs trecentōrum equitum numerum complēre, nec posset illōs subitō { 120} armīs et equīs īnstruere, id prūdentī cōnsiliō perfēcit. Namque ex omnī Siciliā trecentōs iuvenēs nōbilissimōs et dītissimōs, quī equīs mīlitārent[1] et sēcum in Āfricam trāicerent,[1] lēgit diemque iīs ēdīxit, quā[2] equīs armīsque īnstrūctī atque ōrnātī adessent.[1] Gravis ea mīlitia, procul domō, terrā marīque multōs labōrēs, { 125} māgna perīcula adlātūra vidēbātur; neque ipsōs modo, sed parentēs cōgnātōsque eōrum ea cūra angēbat. Ubi diēs quae dicta erat advēnit, arma equōsque ostendērunt, sed omnēs ferē longinquum et grave bellum horrēre appārēbat. Tunc Scīpiō mīlitiam iīs sē remissūrum ait, sī arma et equōs mīlitibus Rōmānīs { 130} voluissent[3] trādere. Laetī condiciōnem accēpērunt iuvenēs Siculī. Ita Scīpiō sine pūblicā impēnsā suōs īnstrūxit ōrnāvitque equitēs.

Selections from Viri Romae — Part 81

Tunc Scīpiō ex Siciliā in Āfricam ventō secundō profectus est tantō mīlitum ārdōre, ut nōn ad bellum dūcī vidērentur, sed ad certa victōriae praemia. Celeriter nāvēs ē cōnspectū Siciliae { 135} ablātae sunt cōnspectaque brevī Āfricae lītora. Scīpiō cum ēgrediēns ad terram nāvī prōlāpsus esset et ob hōc attonitōs mīlitēs cerneret, id, quod trepidātiōnem adferēbat, in hortātiōnem convertēns, “Āfricam oppressī” inquit, “mīlitēs!” Expositīs cōpiīs in { 139} proximīs tumulīs castra mētātus[4] est. Ibi speculātōrēs hostium in castrīs dēprehēnsōs[5] et ad sē perductōs[5] nec suppliciō adfēcit nec dē cōnsiliīs ac vīribus Poenōrum percontātus est, sed circā omnēs Rōmānī exercitūs manipulōs cūrāvit dēdūcendōs; dein interrogātōs[6] num ea satis cōnsīderāssent, quae speculārī erant iūssī, prandiō datō incolumēs dīmīsit. { 145}

Selections from Viri Romae — Part 81