Tiberius Gracchus, tribūnus plēbis creātus, ā senātū dēscīvit: populī favōrem profūsīs largītiōnibus sibi conciliāvit; { 15} agrōs[9] plēbī dīvidēbat; prōvinciās novīs colōniīs[10] replēbat. Cum autem tribūnīciam potestātem sibi prōrogārī[11] vellet [[65]] et palam dictitāsset,[1] interēmptō senātū omnia per plēbem agī dēbēre, viam sibi ad rēgnum parāre vidēbātur. Quārē cum convocātī patrēs dēlīberārent quidnam faciendum esset, statim Tiberius { 20} Capitōlium petit, manum ad caput referēns, quō sīgnō salūtem suam populō commendābat. Hōc[2] nōbilitās ita accēpit, quasi diadēma pōsceret, sēgniterque cessante cōnsule, Scīpiō Nāsīca, cum[3] esset cōnsōbrīnus Tiberiī Gracchī, patriam cōgnātiōnī praeferēns sublātā dextrā prōclāmāvit: “Quī rem pūblicam salvam { 25} esse volunt, mē sequantur!” Dein optimātēs, senātus atque equestris[4] ōrdinis pars māior in Gracchum inruunt, quī fugiēns dēcurrēnsque Clīvō Capitōlīnō frāgmentō subselliī īctus vītam, quam glōriōsissimē dēgere[5] potuerat, immātūrā morte fīnīvit. Mortuī Tiberiī corpus in flūmen prōiectum est. { 30}

Gāium Gracchum īdem furor, quī frātrem, Tiberium, occupāvit. Tribūnātum enim adeptus,[6] seu vindicandae frāternae necis, seu comparandae rēgiae potentiae causā, pessima coepit inīre cōnsilia: māximās largītiōnēs fēcit; aerārium[7] effūdit: lēgem dē frūmentō plēbī dīvidendō tulit: cīvitātem[8] omnibus Ītalicīs dabat.[9] { 35} Hīs Gracchī cōnsiliīs quantā[10] poterant contentiōne obsistēbant [[66]] omnēs[1] bonī, in quibus māximē Pīsō,[2] vir cōnsulāris. Is cum multa contrā lēgem frūmentāriam dīxisset, lēge tamen lātā ad frūmentum cum cēterīs accipiendum vēnit. Gracchus ubi animadvertit in cōntiōne Pīsōnem stantem, eum sīc compellāvit { 40} audiente populō Rōmānō: “Quī[3] tibi cōnstās, Pīsō, cum eā lēge frūmentum petās, quam dissuāsistī?” Cuī Pīsō “Nōlim[4] quidem, Gracche” inquit, “mea bona tibi[5] virītim dīvidere liceat; sed sī faciēs, partem petam.” Quō respōnsō apertē dēclārāvit vir { 44} gravis et sapiēns lēge, quam tulerat Gracchus, patrimōnium pūblicum dissipārī.

Selections from Viri Romae — Part 88

Dēcrētum ā senātū est ut[6] vidēret cōnsul Opīmius nē quid dētrīmentī rēs pūblica caperet: quod nisi in māximō discrīmine dēcernī nōn solēbat. Gāius Gracchus, armātā familiā,[7] Aventīnum occupāvit. Cōnsul, vocātō ad arma populō, { 50} Gāium aggressus est, quī pulsus profūgit et, cum iam[8] comprehenderētur, iugulum servō praebuit, quī dominum et mox sēmet ipsum super dominī corpus interēmit. Ut Tiberiī Gracchī anteā corpus, ita Gāiī mīrā crūdēlitāte victōrum in Tiberim dēiectum est. Caput autem ā Septimulēiō, amīcō Gracchī, ad Opīmium { 55} relātum aurō[9] repēnsum fertur. Sunt[10] quī trādunt īnfūsō[11] plumbō eum partem capitis, quō gravius efficerētur, explēsse.[12]

Selections from Viri Romae — Part 88