Deletis Teutonibus, C. Marius in Cimbros se convertit. Qui cum ex alia parte Italiam ingressi Athesim flumen non ponte nec navibus, sed iniectis arborum truncis, velut aggere, traiecissent, occurrit iis C. Marius. Cimbri legatos ad consulem miserunt, agros urbesque sibi et fratribus postulantes, Teutonum enim cladem ignorabant. Quaerente Mario quos illi fratres dicerent, cum Teutones nominassent, ridens Marius “Omittite” inquit “fratres; tenent hi acceptam a nobis terram aeternumque tenebunt.” Tum legati se ludibrio haberi sentientes ultionem Mario minati sunt, simul atque Teutones advenissent. “Atqui adsunt” inquit Marius “nec sane civile foret vos fratribus vestris non salutatis discedere.” Tum vinctos adduci iussit Teutonum duces, qui in proelio capti erant.
His rebus auditis, Cimbri egrediuntur castris et cum paucis suorum ad vallum Romanum adequitans Boiorix, Cimbrorum dux, Marium ad pugnam provocat et diem pugnae a Romanorum imperatore petit. Proximum dedit consul. Marius cum aciem ita instituisset, ut pulvis in oculos et ora hostium ferretur, incredibili strage prostrata est illa Cimbrorum multitudo: caesa traduntur centum octoginta hominum milia. Nec minor cum uxoribus pugna quam cum viris fuit, cum obiectis undique plaustris, desuper, quasi e turribus, lanceis contisque pugnarent. Victae tamen cum missa ad Marium legatione libertatem non impetrassent, suffocatis elisisque infantibus suis aut mutuis conciderunt vulneribus aut vinculo e crinibus suis facto ab arboribus pependerunt. Canes quoque defendere, Cimbris caesis, eorum domos. Marius pro duobus triumphis, qui offerebantur, uno contentus fuit. Primores civitatis, qui ei aliquamdiu ut novo homini ad tantos honores evecto inviderant, conservatam ab eo rem publicam fatebantur. In ipsa acie Marius duas Camertium cohortes, mira virtute vim Cimbrorum sustinentes contra legem civitate donaverat. Quod quidem factum et vere et egregie postea excusavit, dicens inter armorum strepitum verba se iuris civilis exaudire non potuisse.
Illa tempestate primum Romae bellum civile commotum est. Causam bello dedit C. Marius. Cum enim Sulla consul contra Mithridatem, regem Ponti, missus fuisset, Sulpicius, tribunus plebis, legem ad populum tulit ut Sullae imperium abrogaretur, C. Mario bellum decerneretur Mithridaticum. Qua re Sulla commotus cum exercitu ad urbem venit, eam armis occupavit, Sulpicium interfecit, Marium fugavit. Marius hostes persequentes fugiens aliquamdiu in palude delituit. Sed paulo post repertus extractusque, ut erat nudo corpore caenoque oblitus, iniecto in collum loro Minturnas raptus et in custodiam coniectus est. Missus est ad eum occidendum servus publicus, natione Cimber, quem Marius vultus auctoritate deterruit. Cum enim hominem ad se stricto gladio venientem vidisset “Tune, homo,” inquit “C. Marium audebis occidere?” Quo audito attonitus ille ac tremens abiecto ferro fugit, Marium se non posse occidere clamitans. Marius deinde ab iis, qui prius eum occidere voluerant, e carcere emissus est.