Agnoscat omne saeculum Venisse vitae praemium; Post hostis asperi jugum Apparuit redemptio.
Esayas quae praecinit Completa sunt in Virgine; Annunciavit angelus, Sanctus replevit Spiritus.
Gloria tibi, Domine, Qui natus es de Virgine, Cum Patre et sancto Spiritu, In sempiterna saecula.
Maria ventre concepit Verbi fideli semine, Quem totus orbs non bajulat Portant puellae viscera.
Radix Jessae jam floruit, Et virga fructum edidit, Foecunda partum protulit, Et Virgo mater permanet.
Gloria tibi, Domine, Qui natus es de Virgine, Cum Patre et sancto Spiritu, In sempiterna saecula.
Praesepe poni pertulit Qui lucis auctor extitit, Cum Patre coelos condidit, Sub matre pannis induit.
Legem dedit qui saeculo, Cujus decem praecepta sunt, Dignando factus est homo Sub legis esse vinculo.
Gloria tibi, Domine, Qui natus es de Virgine, Cum Patre et sancto Spiritu, In sempiterna saecula.
Adam vetus quod polluit Adam novus hoc abluit: Tumens quod ille dejecit Humillimus hic erigit.
Jam nata lux est et salus, Fugata nox, et victa mors; Venite gentes credite; Deum Maria protulit.
Gloria tibi, Domine, Qui natus es de Virgine, Cum Patre et sancto Spiritu, In sempiterna saecula.
Jam ter quaternis trahitur Horis dies ad vesperas, Occasum sol pronuntiat Noctis redire tempora.
Nos ergo signo Domini Tutamur claustra pectoris, Ne serpens ille callidus Intrandi tentet aditus.
Sed armis pudicitiae Mens fulta vigil libere, Sobrietate comite Hostem repellat improbum.
Sed nec ciborum crapula Tandem distendat corpora, Ne vi per somnum animam Ludificatam polluat.
Praesta beata Trinitas, Concede simplex Unitas, Ut fructuosa sint tuis Jejuniorum munera.
Hymnum canamus gloriae, Hymni novi nunc personent, Christus novo cum tramite Ad Patris ascendit thronum.
Apostoli tunc mystico In monte stantes chrismatis, Cum matre clara Virgine, Jesu videbant gloriam.
Quos alloquentes angeli, Quid astra stantes cernitis? Salvator hic est, inquiunt, Jesus triumpho nobili.
Sicque venturum asserunt, Quemadmodum hunc viderunt Summa polorum culmina Scandere Jesum splendida.
Da nobis illuc sedula Devotione tendere, Quo te sedere cum Patre In arce regni credimus.
Tu esto nostrum gaudium, Qui es futurus praemium; Sit nostra in te gloria Per cuncta, semper saecula.