Accepta navicula in Africam traiecit et in agrum Carthaginiensem pervenit. Ibi cum in locis solitariis sederet, venit ad eum lictor Sextilii praetoris, qui tum Africam obtinebat. Ab hoc, quem numquam laesisset, Marius humanitatis tamen aliquod officium exspectabat; at lictor decedere eum provincia iussit, nisi in se animadverti vellet: torveque intuentem et vocem nullam emittentem Marium rogavit tandem ecquid renuntiari praetori vellet? Marius “Abi” inquit, “nuntia vidisse te Gaium Marium in Carthaginis ruinis sedentem.” Duobus clarissimis exemplis de inconstantia rerum humanarum eum admonebat, cum et urbis maximae excidium et viri clarissimi casum ante oculos poneret.
Profecto ad bellum Mithridaticum Sulla, Marius revocatus a Cinna in Italiam rediit, efferatus magis calamitate quam domitus. Cum exercitu Romam ingressus eam caedibus et rapinis vastavit; omnes adversae factionis nobiles variis suppliciorum generibus adfecit: quinque dies continuos totidemque noctes illa scelerum omnium duravit licentia. Hoc tempore admiranda sane populi Romani abstinentia fuit. Cum enim Marius occisorum domos multitudini diripiendas obiecisset, inveniri potuit nemo, qui civili luctu praedam peteret: quae quidem tam misericors continentia plebis tacita quaedam crudelium victorum vituperatio fuit. Tandem Marius, senio et laboribus confectus, in morbum incidit et ingenti omnium laetitia vitam finivit. Cuius viri si examinentur cum virtutibus vitia, haud facile sit dictu utrum bello melior, an pace perniciosior fuerit: namque quam rem publicam armatus servavit, eam primo togatus omni genere fraudis, postremo armis hostiliter evertit.

Erat Marius durior ad humanitatis studia et ingenuarum artium contemptor. Cum aedem Honoris de manubiis hostium vovisset, spreta peregrinorum marmorum nobilitate artificumque Graecorum arte, eam vulgari lapide per artificem Romanum curavit aedificandam. Et Graecas litteras despiciebat, quod doctoribus suis parum ad virtutem profuissent. At idem fortis, validus, adversus dolorem confirmatus. Cum ei varices in crure secarentur, vetuit se adligari. Acrem tamen fuisse doloris morsum ipse ostendit: nam medico, alterum crus postulanti, noluit praebere, quod maiorem esse remedii quem morbi dolorem iudicaret.






