Dēlētīs Teutonibus, C. Marius in Cimbrōs sē convertit. Quī cum ex[8] aliā parte Ītaliam ingressī Athesim flūmen nōn ponte { 50} nec nāvibus, sed iniectīs[9] arborum truncīs, velut aggere, trāiēcissent, occurrit iīs C. Marius. Cimbrī lēgātōs ad cōnsulem mīsērunt, agrōs urbēsque sibi et frātribus pōstulantēs,[10] Teutonum enim clādem īgnōrābant. Quaerente[11] Mariō quōs illī frātrēs dīcerent, cum Teutonēs nōmināssent, rīdēns Marius “Omittite[12]” { 55} inquit “frātrēs; tenent hī acceptam ā nōbīs terram aeternumque [[71]] tenēbunt.” Tum lēgātī sē lūdibriō[1] habērī sentientēs ultiōnem Mariō minātī sunt, simul atque Teutonēs advēnissent. “Atquī adsunt” inquit Marius “nec sānē cīvīle foret vōs frātribus vestrīs nōn salūtātīs discēdere.” Tum vinctōs addūcī iussit Teutonum { 60} ducēs, quī in proeliō captī erant.
Hīs rēbus audītīs, Cimbrī ēgrediuntur castrīs et cum paucīs suōrum ad vāllum Rōmānum adequitāns Boiorix, Cimbrōrum dux, Marium ad pūgnam prōvocat et diem pūgnae ā Rōmānōrum imperātōre petit. Proximum dedit cōnsul. Marius cum aciem { 65} ita īnstituisset, ut pulvis[2] in oculōs et ōra hostium ferrētur, incrēdibilī strāge[3] prōstrāta[4] est illa Cimbrōrum multitūdō: caesa trāduntur centum octōgintā hominum mīlia. Nec minor cum uxōribus pūgna quam cum virīs fuit, cum obiectīs undique plaustrīs, dēsuper,[5] quasi ē turribus, lanceīs contīsque pūgnārent. { 70} Victae tamen cum missā ad Marium lēgātiōne lībertātem[6] nōn impetrāssent, suffōcātīs ēlīsīsque[7] īnfantibus suīs aut mūtuīs[8] concidērunt vulneribus aut vinculō ē crīnibus suīs factō ab[9] arboribus pependērunt. Canēs quoque dēfendēre, Cimbrīs caesīs, eōrum domōs. Marius prō duōbus triumphīs, quī offerēbantur, { 75} ūnō contentus fuit. Prīmōrēs cīvitātis, quī eī aliquamdiū ut[10] novō hominī ad tantōs honōrēs ēvectō[11] invīderant, cōnservātam[12] ab eō rem pūblicam fatēbantur. In ipsā aciē Marius duās Camertium cohortēs, mīrā virtūte vim Cimbrōrum sustinentēs[13] contrā lēgem[14] cīvitāte dōnāverat. Quod quidem factum et vērē et { 80} [[72]] ēgregiē posteā excūsāvit, dīcēns inter armōrum strepitum verba sē iūris cīvīlis exaudīre nōn potuisse.
Illā tempestāte prīmum Rōmae bellum cīvīle commōtum est. Causam bellō dedit C. Marius. Cum enim Sulla[1] cōnsul contrā Mithridātem,[2] rēgem Pontī, missus fuisset, Sulpicius, { 85} tribūnus plēbis, lēgem[3] ad populum tulit ut Sullae imperium abrogārētur, C. Mariō bellum dēcernerētur Mithridāticum. Quā rē Sulla commōtus cum exercitū ad urbem vēnit, eam armīs occupāvit, Sulpicium interfēcit, Marium fugāvit. Marius hostēs persequentēs fugiēns aliquamdiū in palūde dēlituit.[4] Sed paulō post { 90} repertus extrāctusque, ut erat nūdō corpore caenōque oblitus,[5] iniectō in collum lōrō Minturnās raptus et in cūstōdiam coniectus est. Missus est ad eum occīdendum servus[6] pūblicus, nātiōne Cimber, quem Marius vultūs auctōritāte dēterruit. Cum enim hominem ad sē strictō gladiō venientem vīdisset “Tūne, homō,” { 95} inquit “C. Marium audēbis occīdere?” Quō audītō attonitus ille ac tremēns abiectō ferrō fūgit, Marium sē nōn posse occīdere clāmitāns. Marius deinde ab iīs, quī prius eum occīdere voluerant, ē carcere ēmissus est. { 99}