Is fuit Pompei post tres consulatus et totidem triumphos vitae exitus. Erant in Pompeio multae et magnae virtutes ac praecipue admiranda frugalitas. Cum ei aegrotanti praecepisset medicus ut turdum ederet, negarent autem servi eam avem usquam aestivo tempore posse reperiri, nisi apud Lucullum, qui turdos domi saginaret, vetuit Pompeius turdum inde peti, medicoque dixit: “Ergo, nisi Lucullus perditus deliciis esset, non viveret Pompeius?” Aliam avem, quae parabilis esset, sibi iussit apponi.

Viris doctis magnum honorem habebat Pompeius. Ex Syria decedens, confecto bello Mithridatico, cum Rhodum venisset, Posidonium cupiit audire; sed cum audivisset eum graviter esse aegrum, quod vehementer eius artus laborarent, voluit tamen nobilissimum philosophum visere. Mos erat ut, consule aedes aliquas ingressuro, lictor fores percuteret, admonens consulem adesse, at Pompeius fores Posidonii percuti honoris causa vetuit. Quem ut vidit et salutavit, moleste se dixit ferre, quod eum non posset audire. At ille “Tu vero” inquit “potes, nec committam ut dolor corporis efficiat ut frustra tantus vir ad me venerit.” Itaque cubans graviter et copiose de hoc ipso disputavit: nihil esse bonum nisi quod honestum esset, nihil malum dici posse, quod turpe non esset. Cum vero dolores acriter eum pungerent, saepe “Nihil agis,” inquit “dolor! quamvis sis molestus, numquam te esse malum confitebor.”

Selections from Viri Romae — Part 107

#XXVI. Gnaeus Pompēius Māgnus# [[as printed]]

Selections from Viri Romae — Part 107

Gnaeus Pompēius,[3] stirpis senātōriae, bellō[4] cīvīlī sē et patrem cōnsiliō servāvit. Cum enim Pompēī pater exercituī suō ob avāritiam esset invīsus, factā in eum cōnspīrātiōne, Terentius quīdam, Gnaeī Pompēī fīliī[5] contubernālis, hunc[6] { 5} occīdendum suscēpit, dum[7] aliī tabernāculum patris incenderent.[7] Quae rēs cum iuvenī Pompēiō cēnantī nūntiāta esset, nihil perīculō mōtus solitō[8] hilarius bibit et cum Terentiō eādem, quā[9] anteā, cōmitāte ūsus est. Deinde cubiculum ingressus clam { 10} subdūxit sē tentōriō et fīrmam patrī circumdedit cūstōdiam. Terentius tum dēstrictō ēnse ad lectum Pompēī accessit multīsque īctibus strāgula percussit.[10] Ortā mox sēditiōne Pompēius sē in [[81]] media coniēcit āgmina, mīlitēsque tumultuantēs precibus et lacrimīs plācāvit ac ducī reconciliāvit. { 15}

Selections from Viri Romae — Part 107