Licet multis in locis reperiatur hominem creatum fuisse ut cæteris Animalibus et creaturis dominaretur non idcirco opus est ut Agentes adversus dicta Animalia excommunicatione utantur sed via usitata et ordinaria et præsertim ut dictum est quod dicta Animalia jus naturæ sequantur quod quidem jus nusquam immitatum (_sic_) reperitur nam jus divinum et naturale pro eodem sumuntur. Can. I. dist. I. at jus divinum mutari non potest quod est in preceptis moralibus et naturalibus per consequens nec jus naturale mutari potest nam jus naturale manat ab honesto nempe ac ratione immortali et perpetua, at ratio jubet ut dicta Animalia vivant potissimum hiis nempe plantis que ad usum dictorum Animalium videntur creata ut supra dictum est ergo Agentes nulla ratione debent uti via excommunicationis. Igitur ne in causa ulterius progrediatur potissimum cum cedula pro parte Sindicorum totius communitatis Sancti Julliani producta signata _Fran: Faeti._ nullam penitus mereatur responsionem obstante quod nihil novi in dicta cedula propositum comperitur etiam quod contentis cedulæ parte gregii (egregii) Anthonii Fillioli procuratorio nomine dictorum Animalium producte mimime sit responsum idcirco cum omnia que videbantur adducenda ex parte dictorum Animalium adducta et proposita fuerunt ut ample patet in dicta cedula superius producta signata: _P. Rembaudus._ ad quam impugnatus semper relatio habeatur non igitur alia ex parte dictorum Animalium adducenda nec proponenda videntur presertim ut dictum est quod ratio et equitas dicta Animalia non regat quapropter egregius Anthonius Fillioli nemine dictorum Animalium suppra relatorum suœ cedule et fieri recuisitis inhœrendo concludit super eis jus dici et deffiniri et justiciam sibi in hujusmodi causa adversam fieri et promulgari implorans benignum officium omni melliori modo.

Anno premisso et die decima octava mensis jullii comparuerunt judicialiter coram nobis Vicario prefato egregius Petremandus Bertrandi procurator Agentium petens alium terminum. Hinc et egregius Fillioli procurator dictorum Animalium petit viam precludi parti quidquam ulterius articullandi et deducendi et inherendo suis cedulatis petit sibi justitiam ministrari. Inde et nos vicarius generalis Maurianne prefatus de consensu procuratorum dictarum partium ipsis partibus diem assignamus primam juridicam post messes ad ibidem coram nobis comparendum et tunc per dictum egregium Bertrandi nomine quo suppra quid voluerit precise deliberare deliberandum.

The Criminal Prosecution and Capital Punishment of Animals — Part 127