Gravissimae illa tempestate inter Caesarem et Pompeium ortae sunt inimicitiae, ut res nisi bello dirimi non posse videretur. Cicero quidem summo studio enitebatur ut eos inter se reconciliaret et a belli civilis calamitatibus deterreret, sed cum neutrum ad pacem ineundam permovere posset, Pompeium secutus est. Sed victo Pompeio, a Caesare victore veniam ultro accepit. Quo interfecto Octavianum, Caesaris heredem, fovit, Antonium impugnavit effecitque ut a senatu hostis iudicaretur.
Sed Antonius, inita cum Octaviano societate, Ciceronem iam diu sibi inimicum proscripsit. Qua re audita, Cicero transversis itineribus in villam, quae a mari proxime aberat, fugit indeque navem conscendit, in Macedoniam transiturus. Unde aliquotiens in altum provectum cum modo venti adversi rettulissent, modo ipse iactationem maris pati non posset, taedium tandem eum et fugae et vitae cepit regressusque ad villam “Moriar” inquit “in patria saepe servata.” Satis constat, adventantibus percussoribus, servos fortiter fideliterque paratos fuisse ad dimicandum, ipsum deponi lecticam et quietos pati, quod sors iniqua cogeret, iussisse. Prominenti ex lectica et immotam cervicem praebenti caput praecisum est. Manus quoque abscissae; caput relatum est ad Antonium eiusque iussu cum dextra manu in rostris positum.

Quamdiu res publica Romana per eos gerebatur, quibus se ipsa commiserat, in eam curas cogitationesque fere omnes suas conferebat Cicero et plus operae ponebat in agendo quam in scribendo. Cum autem dominatu unius C. Iulii Caesaris omnia tenerentur, non se angoribus dedidit nec indignis homine docto voluptatibus. Fugiens conspectum Fori urbisque rura peragrabat abdebatque se, quantum licebat, et solus erat. Nihil agere autem cum animus non posset, existimavit honestissime molestias posse deponi, si se ad philosophiam rettulisset, cui adulescens multum temporis tribuerat, et omne studium curamque convertit ad scribendum: atque ut civibus etiam otiosus aliquid prodesse posset, elaboravit ut doctiores fierent et sapientiores, pluraque brevi tempore, eversa re publica, scripsit, quam multis annis ea stante scripserat. Sic facundiae et Latinarum litterarum parens evasit paruitque virorum sapientium praecepto, qui docent non solum ex malis eligere minima oportere, sed etiam excerpere ex his ipsis, si quid insit boni.






