Multa exstant facete ab eo dicta. Cum Lentulum, generum suum, exiguae staturae hominem, vidisset longo gladio accinctum, “Quis” inquit “generum meum ad gladium adligavit?”--Matrona quaedam iuniorem se, quam erat, simulans dictitabat se triginta tantum annos habere; cui Cicero “Verum est,” inquit “nam hoc viginti annos audio.”--Caesar, altero consule mortuo die Decembris ultima, Caninium consulem hora septima in reliquam diei partem renuntiaverat; quem cum plerique irent salutatum de more, “Festinemus” inquit Cicero “priusquam abeat magistratu.” De eodem Caninio scripsit Cicero: “Fuit mirifica vigilantia Caninius, qui toto suo consulatu somnum non viderit.”
#XXVIII. Mārcus Tullius Cicerō# [[as printed]]
Mārcus Tullius Cicerō, equestrī genere, Arpīnī, quod est Volscōrum oppidum, nātus est. Ex ēius avīs[3] ūnus verrūcam[4] in extrēmō nāsō[5] sitam habuit, ciceris[6] grānō similem; inde cōgnōmen Cicerōnis gentī inditum. Suādentibus quibusdam { 5} ut id nōmen mūtāret, “Dabō operam” inquit “ut istud cōgnōmen nōbilissimōrum nōminum splendōrem vincat.” Cum ā patre Rōmam missus, ubi[7] celeberrimōrum magistrōrum scholīs interesset, eās artēs dīsceret, quibus aetās puerīlis ad { 10} hūmānitātem[8] solet īnfōrmārī, tantō successū tantāque cum praeceptōrum tum cēterōrum dīscipulōrum admīrātiōne id fēcit, ut, cum fāma dē Cicerōnis ingeniō et doctrīnā ad aliōs mānāsset,[9] nōn paucī, quī ēius videndī et audiendī grātiā scholās adīrent, repertī esse dīcantur. { 15}
Cum nūllā rē magis ad summōs in rē pūblicā honōrēs viam mūnīrī posse intellegeret quam arte dīcendī et ēloquentiā, tōtō [[97]] animō in ēius studium incubuit,[1] in quō quidem ita versātus[2] est, ut nōn sōlum eōs, quī in Forō et iūdiciīs[3] causās perōrārent,[4] studiōsē sectārētur,[5] sed prīvātim quoque dīligentissimē sē { 20} exercēret. Prīmum ēloquentiam et lībertātem[6] adversus Sullānōs ostendit. Nam cum Rōscium quendam, parricīdiī accūsātum, ob Chrȳsogonī, Sullae lībērtī,[7] quī in ēius adversāriīs erat, potentiam nēmō dēfendere audēret, tantā ēloquentiae vī eum dēfendit Cicerō, ut iam tum in arte dīcendī nūllus eī pār esse vidērētur. Ex quō { 25} invidiam veritus[8] Athēnās studiōrum grātiā petiit, ubi Antiochum philosophum studiōsē audīvit. Inde ēloquentiae causā Rhodum sē contulit, ubi Molōnem, Graecum rhētorem tum disertissimum,[9] magistrum habuit. Quī cum Cicerōnem dīcentem audīvisset, flēvisse dīcitur, quod per hunc Graecia ēloquentiae laude { 30} prīvārētur.[10]