5. 80 elephants. These he placed on his _front_, to open the attack.

B. Scipio adversus hanc formam robur legionis triplici acie in fronte ordinatum per hastatos et principes et triarios opposuit: nec continuas construxit cohortes, sed manipulis inter se distantibus spatium dedit, per quod elephanti ab hostibus acti { 15} facile transmitti sine perturbatione ordinum possent. Ea ipsa intervalla expeditis velitibus implevit, ne interluceret acies, dato his praecepto, ut ad impetum elephantorum vel retro vel in latera concederent. Equitatum deinde in cornua divisit et dextro Romanis { 20} equitibus Laelium, sinistro Numidis Masinissam praeposuit: quae tam prudens ordinatio non dubie causa victoriae fuit.

Helps to Latin Translation at Sight — Part 128

+Scipio’s order of battle.+ Instead of drawing up his manipuli like the black squares of a chessboard--the usual order, so that, in advancing, the manipuli of the three lines could form one unbroken line--he placed them one behind the other, like the rounds of a ladder, so as to leave spaces in the lines, through which the elephants might pass without trampling down or throwing into confusion the infantry battalions, e.g.:

Helps to Latin Translation at Sight — Part 128

+not+ +but+ * * * * * * * * * * * * * * * * *

Helps to Latin Translation at Sight — Part 128

*

Non dubia res fuit; extemplo terga vertere Macedones, terrore primo bestiarum aversi. Et ceteri quidem hos pulsos sequebantur; unus e tribunis militum, ex tempore capto consilio, cum viginti signorum militibus, relicta ea parte suorum, quae { 5} haud dubie vincebat, brevi circuitu dextrum cornu hostium aversum invadit. Nullam aciem ab tergo adortus non turbasset; ceterum ad communem omnium in tali re trepidationem accessit, quod phalanx Macedonum, gravis atque immobilis, nec { 10} circumagere se poterat, nec hoc, qui a fronte, paulo ante pedem referentes, tunc ultro territis instabant, patiebantur. Ad hoc loco etiam premebantur, quia iugum, ex quo pugnaverant, dum per proclive pulsos insequuntur, tradiderant hosti ad terga sua circumducto. { 15} Paulisper in medio caesi, deinde omissis plerique armis capessunt fugam. Philippus cum paucis peditum equitumque primo tumulum altiorem inter ceteros cepit, ut specularetur, quae in laeva parte suorum fortuna esset; deinde, postquam fugam { 20} effusam animadvertit et omnia circa iuga signis atque armis fulgere, tum et ipse acie excessit.