[[108]] Pedibus saepe per urbem incēdēbat summāque cōmitāte adeuntēs excipiēbat. Convēnit[1] aliquandō eum veterānus mīles, quī vocātus in iūs perīclitābātur rogāvitque ut sibi adesset. Statim Augustus ūnum ē comitātū[2] suō ēlēgit advocātum, quī lītigātōrem commendāret. Tum veterānus exclāmāvit: “At nōn ego, { 121} tē perīclitante bellō Actiacō, vicārium[3] quaesīvī, sed ipse prō tē pūgnāvī,” simulque dētēxit cicātrīcēs.[4] Ērubuit[5] Augustus atque ipse vēnit in advocātiōnem.
Cum post Actiacam victōriam Octāviānus Rōmam reverterētur, { 125} occurrit eī inter grātulantēs opifex[6] quīdam corvum[7] tenēns, quem īnstituerat haec dīcere: “Avē,[8] Caesar, victor, imperātor!” Mīrātus Caesar officiōsam avem vīgintī mīlibus nummōrum[9] ēmit. Socius opificis, ad quem nihil ex illā līberālitāte pervēnerat, adfīrmāvit Caesarī habēre illum et alium corvum, quem ut adferre cōgerētur rogāvit. Adlātus verba, quae didicerat, expressit: { 131} “Avē, Antōnī, victor, imperātor!” Nihil exasperātus Caesar satis dūxit iubēre illum dīvidere dōnātīvum[10] cum contubernālī. Salūtātus similiter ā psittacō[11] emī eum iussit.
Exemplum sūtōrem[12] pauperem sollicitāvit ut corvum īnstitueret ad parem salūtātiōnem. Quī impendiō[13] exhaustus saepe ad { 136} avem nōn respondentem dīcere solēbat “Opera et impēnsa[13] periit[14]!” Aliquandō tamen corvus coepit dīcere dictam salūtātiōnem. Hāc audītā, dum trānsit, Augustus respondit: “Satis domī tālium salūtātōrum habeō.” Superfuit corvō memoria, ut { 140} et illa, quibus dominum querentem solēbat audīre, subtexeret[15]: “Opera et impēnsa periit.” Ad quod Caesar rīsit emīque avem iussit, quantī[16] nūllam ante ēmerat.
Solēbat Graeculus quīdam dēscendentī ē palātiō Caesarī honōrificum aliquod epigramma porrigere.[17] Id cum frūstrā saepe fēcisset { 145} [[109]] et tamen rūrsus eum idem factūrum dūxisset Augustus, breve suā manū in chartā[1] exarāvit[2] Graecum epigramma et Graeculō advenientī obviam mīsit. Ille inter legendum laudāre[3] mīrārīque[3] tam[4] vōce quam[4] vultū gestūque. Deinde cum accessisset { 149} ad sellam, quā Caesar vehēbātur, dēmissā in pauperem crumēnam[5] manū paucōs dēnāriōs[6] prōtulit, quōs prīncipī daret, dīxitque sē plūs datūrum fuisse, sī plūs habuisset. Secūtō omnium rīsū, dispēnsātōrem[7] Caesar vocāvit et satis grandem pecūniae summam numerārī Graeculō iussit.