Augustus ferē nūllī sē invītantī negābat. Exceptus igitur ā { 155} quōdam cēnā satis parcā et paene cottīdiānā, hōc tantum īnsusurrāvit[8]: “Nōn putābam mē tibi esse tam familiārem.” Cum aliquandō apud Pōlliōnem quendam cēnāret frēgissetque ūnus ē servīs vās crystallinum, rapī eum ad mortem Pōlliō iussit et { 159} obicī mūraenīs[9] quās ingēns piscīna[10] continēbat. Ēvāsit ē manibus puer et ad pedēs Caesaris cōnfūgit, nihil aliud petītūrus quam ut aliter perīret nec ēsca[11] piscium fieret. Mōtus est novō crūdēlitātis genere Caesar et illum quidem mittī,[12] crystallina autem omnia cōram sē frangī iussit complērīque piscīnam.

Augustus in quādam vīllā aegrōtāns noctēs inquiētās agēbat, { 165} rumpente somnum ēius crēbrō noctuae[13] cantū. Quā molestiā cum līberārī sē vehementer cupere sīgnificāsset, mīles quīdam, aucupiī perītus, noctuam prehendendam cūrāvit, vīvamque Augustō attulit, spē ingentis praemiī. Cuī cum Augustus mīlle nummōs[14] darī { 169} iussisset, ille minus dīgnum praemium exīstimāns dīcere ausus est: “Mālō ut vīvat,” et avem dīmīsit. Imperātōrī nec ad īrāscendum causa deerat nec ad ulcīscendum potestās: hanc tamen iniūriam aequō animō tulit Augustus hominemque impūnītum abīre passus est.

Selections from Viri Romae — Part 142

[[110]] Augustus amīcitiās neque facile admīsit et cōnstantissimē retinuit. Imprīmīs familiārem habuit Maecēnātem, equitem Rōmānum; { 175} quī eā, quā apud prīncipem valēbat, grātiā ita semper ūsus est, ut prōdesset omnibus, quibus posset, nocēret nēminī. Iūs aliquandō dīcēbat Augustus et multōs capite damnātūrus vidēbātur. Aderat tum Maecēnās, quī per circumstantium turbam perrumpere et { 180} ad tribūnal propius accēdere cōnābātur. Quod cum frūstrā tentāsset, haec verba in tabellā scrīpsit: “Surge tandem, carnifex[1]!” eamque tabellam ad Augustum prōiēcit. Quā lēctā is statim surrēxit { 185} neque quisquam est morte multātus.

Selections from Viri Romae — Part 142

Habitāvit Augustus in aedibus modicīs, neque laxitāte[2] neque cultū[3] cōnspicuīs, ac per annōs amplius quadrāgintā in eōdem cubiculō hieme et aestāte { 190} mānsit. Suppellex[4] quoque ēius vix prīvātae ēlegantiae erat. Rārō veste aliā ūsus est quam cōnfectā ab uxōre, sorōre, fīliā neptibusque.[5] Item tamen Rōmam, quam prō māiestāte imperiī nōn { 195} satis ōrnātam invēnerat, adeō excoluit, ut iūre glōriārētur marmoream sē relinquere, quam laterīciam[6] accēpisset.

Selections from Viri Romae — Part 142