2. Et sequitur alia species ignis quæ comburit domos inimicorum in montibus sitas, aut in aliis locis, si libet. Recipe balsami sive petrolii libram I., medulæ cannæ ferulæ libras sex, sulphuris libram I., pinguedinis arietinæ liquefactæ libram I., et oleum terebenthinæ sive de lateribus vel anethorum. Omnibus his collectis sagittam quadrifidam faciens de confectione prædicta replebis. Igne autem intus reposito, in aërem cum arcu emittes; ibi enim sepo liquefacto et confectione succensa, quocumque loco cecidit, comburit illum; et si aqua superjecta fuerit, augmentabitur flamma ignis.
3. Alius modus ignis ad comburendos hostes ubique sitos. Recipe balsamum, oleum Æthiopiæ, alkitran et oleum sulphuris. Haec quidem omnia in vase fictili reposita in fimo diebus XIV. subfodias. Quo inde extracto, corvos eodem perunguens ad hostilia loca sive tentoria destinabis. Oriente enim sole, ubicumque illud liquefactum fuerit, accendetur. Unde semper ante solis ortum aut post occasum ipsius præcipimus esse mittendos.
4. Oleum vero sulphuris sic fit. Recipe sulphuris uncias quattuor, quibus in marmoreo lapide contritis et in pulverum redactis, oleum iuniperi quattuor uncias admisces et in caldario pone, ut, lento igne supposito, destillare incipiat.
5. Modus autem ad idem. Recipe sulphuris splendidi quattuor uncias, vitella ovorum quinquaginti unum contrita, et in patella ferrea lento igne coquantur; et quum ardere inceperit, in altera parte patellae declinans, quod liquidius emanabit, ipsum est quod quæris, oleum scilicet sulphuricum.
6. Sequitur alia species ignis, cum qua, si opus, subeas hostiles domus vicinas. Recipe alkitran, boni, olei ovorum, sulphuris quod leviter frangitur ana unciam unam. Quæ quidem omnia commisceantur. Pista et ad prunas appone. Quum autem commixta fuerint, ad collectionem totius confectionis quartem partem ceræ novæ adicies, ut in modum cataplasmatis convertatur. Quum autem operari volueris, vesicam bovis vento repletam accipias et in foramen in ea faciens cera supposita ipsam obturabis. Vesica tali præscripta sæpissime oleo peruncta cum ligno marubii, quod ad haec invenietur aptius, accenso ac simul imposito, foramen aperies; ea enim semel accensa et a filtro quo involuta fuerit extracta, in ventosa nocti sub lecto vel tecto inimici tui supponatur. Quocumque enim ventus eam sufflaverit, quidquid propinquum fuerit, comburetur; et si aqua projecta fuerit, letales procreabit flammas.