[143] Cf. "frigida Saturni sese quo Stella receptet," Virg. _Georg._ i. 336.

Tum ego: "Papae," inquam, "ut magna promittis! Nec dubito quin possis efficere; tu modo quem excitaueris ne moreris." "Primum igitur," inquit, "bonis semper adesse potentiam, malos cunctis uiribus esse desertos agnoscas licebit, quorum quidem alterum demonstratur ex altero. Nam cum bonum malumque contraria sint, si bonum potens esse constiterit, liquet inbecillitas mali; at si fragilitas clarescat mali, boni firmitas nota est. Sed uti nostrae sententiae fides abundantior sit, alterutro calle procedam nunc hinc nunc inde proposita confirmans.

The Theological Tractates and The Consolation of Philosophy — Part 142

Duo sunt quibus omnis humanorum actuum constat effectus, uoluntas scilicet ac potestas, quorum si alterutrum desit, nihil est quod explicari queat. Deficiente etenim uoluntate ne aggreditur quidem quisque quod non uult; at si potestas absit, uoluntas frustra sit. Quo fit ut si quem uideas adipisci uelle quod minime adipiscatur, huic obtinendi quod uoluerit defuisse ualentiam dubitare non possis." "Perspicuum est," inquam, "nec ullo modo negari potest." "Quem uero effecisse quod uoluerit uideas, num etiam potuisse dubitabis?" "Minime." "Quod uero quisque potest, in eo ualidus, quod uero non potest, in hoc imbecillis esse censendus est." "Fateor," inquam. "Meministine igitur," inquit, "superioribus rationibus esse collectum intentionem omnem uoluntatis humanae quae diuersis studiis agitur ad beatitudinem festinare?" "Memini," inquam, "illud quoque esse demonstratum." "Num recordaris beatitudinem ipsum esse bonum eoque modo, cum beatitudo petitur, ab omnibus desiderari bonum?" "Minime," inquam, "recordor, quoniam id memoriae fixum teneo." "Omnes igitur homines boni pariter ac mali indiscreta intentione ad bonum peruenire nituntur?" "Ita," inquam, "consequens est." "Sed certum est adeptione boni bonos fieri." "Certum." "Adipiscuntur igitur boni quod appetunt?" "Sic uidetur." "Mali uero si adipiscerentur quod appetunt bonum, mali esse non possent." "Ita est." "Cum igitur utrique bonum petant, sed hi quidem adipiscantur, illi uero minime, num dubium est bonos quidem potentes esse, qui uero mali sunt imbecillos?" "Quisquis," inquam, "dubitat, nec rerum naturam nec consequentiam potest considerare rationum." "Rursus," inquit, "si duo sint quibus idem secundum naturam propositum sit eorumque unus naturali officio id ipsum agat atque perficiat, alter uero naturale illud officium minime administrare queat, alio uero modo quam naturae conuenit non quidem impleat propositum suum sed imitetur implentem, quemnam horum ualentiorem esse decernis?" "Etsi coniecto," inquam, "quid uelis, planius tamen audire desidero." "Ambulandi," inquit, "motum secundum naturam esse hominibus num negabis?" "Minime," inquam. "Eiusque rei pedum officium esse naturale num dubitas?" "Ne hoc quidem," inquam. "Si quis igitur pedibus incedere ualens ambulet aliusque cui hoc naturale pedum desit officium, manibus nitens ambulare conetur, quis horum iure ualentior existimari potest?" "Contexe," inquam, "cetera; nam quin naturalis officii potens eo qui idem nequeat ualentior sit, nullus ambigat." "Sed summum bonum, quod aeque malis bonisque propositum, boni quidem naturali officio uirtutum petunt, mali uero uariam per cupiditatem, quod adipiscendi boni naturale officium non est, idem ipsum conantur adipisci. An tu aliter existimas?" "Minime," inquam, "nam etiam quod est consequens patet. Ex his enim quae concesserim, bonos quidem potentes, malos uero esse necesse est imbecillos."

The Theological Tractates and The Consolation of Philosophy — Part 142