Constituit autem ut vel per se vel per alium e fratribus ecclesiam de Monte in Normannia qui ex abbatis loci ejusdem precepto prioris in Cornubia fungetur officio annis singulis invisere non negligat, et argenti marchas xvi finetenus reddat. Quod si constitutioni huic obviare, vel contra abbatem suum vel conventum in aliquo presumpserit contraire, de prioratu suo degradetur, et alius pro abbatis arbitrio et conventus abbatie consilio subrogetur. Si vero superbus fuerit et contumax et prelatis ecclesie de Monte in Normannia inobediens extiterit, omni participatione totius beneficii ecclesie totius dicte, omniumque ecclesiarum ipsi societate aliqua connexarum, excommunicationi se deleat. Frates quidem, qui in Cornubia sancte conversationis habitum susceperint, monochatus jura in Monte Tumba profitentes, benedictionem monastici ordinis ab abbate suo ibidem suscepturos se noverint, nisi forte ei in Cornubiam venienti eos illuc benedicere placuerit. Hoc itaque tam justa Dei dispensatione tamque virorum sapientum discretione patratum, quicunque sive princeps sive potestas aliquam infringere presumpserit, videlicet, monachorum numerum qui pro facultatum ampliatione, et ipse ampliandus est, imminuat, et jam dicti loci possessiones in usus alteros convertat, ipsum, in quantum nobis a Domino collata est potestas, anathematis innodamus vinculo et hujus retributionem sceleris a justo judice suscipiat in futuro. Quicunque autem possessiones easdem conservare et pro suarum modulo facultatum, quia valuit Zachee rerum suarum multa distributio, valuerunt etiam vidue minuta duo, et regnum Dei tantum valet quantum homines, augmentare curaverunt, omnium se orationum totiusque beneficii ecclesie beate Michaelis de Monte in Normannia participes esse sciant.

He sunt possessiones quas ex dono comitis Roberti de Mortenio ecclesia beati Michaelis de Cornubia tenet: Tremaine, ubi ad duas carucas terra sufficiens habetur: Trahorabohc, ubi ad tres; Listyavehet, ubi ad tres; Treganeis, ubi ad duas; Carmahelech, ubi ad duas. Adjacet terra preter pascua ad omnia animalia necessaria; que simul caruce xii faciunt.

The Celtic Christianity of Cornwall — Part 108

------------------------------------------------------------------------

The Celtic Christianity of Cornwall — Part 108

Augustinian Order, 58, 60, 60 n., 107, 108, 115, 116

The Celtic Christianity of Cornwall — Part 108