Primus itaque liber contra heresim Nestorianam, a quodam Nestorio introductam, affirmantem in Christo naturam humanam duntaxat, ita ut Christus homo fuerit et non Deus; quam heresim secuti sunt Cherintus, Armerintus, Theodocio, et etiam excaecati Judaei, et multae Orientalium nationum usque in prasens, patefacto primitus quis sensus sit literalis Sacrae Scripturae censendus, ex Scriptura N. T. juxta sensum literalem ipsius ostendit Christum quem colimus esse Deum. Secundus liber contra Judaeos specialiter ex V. T. juxta literalem sensum ipsius, probat Christum sive Messiam in sua Scriptura promissum Deum esse debere.

Tertius liber ex eadem V. Scriptura ostendit Christum nostrum quem colimus esse sive fuisse illum qui erat Judaico populo in ipsa Scriptura promissus.

The Irish Ecclesiastical Record, Volume 1, August 1865 — Part 26

In quarto libro tractantur objectus Judaici populi contra ostensa in lib 2'o et 3'o et dantur et probantur in ipso regulae certae istos objectus, et omnes alios objectus Judaicos dissolvendi.

The Irish Ecclesiastical Record, Volume 1, August 1865 — Part 26

In quarto libro contra heresim Arii et Apollinarii affirmantem quod in Christo anima humana non fuit, divinitas loco animae in Christo erat: ad hoc, contra heresim Manichaei dicentis Christum non verum corpus humanum sed corpus fantasticum habuisse Scripturae testimonia adducuntur, et consequenter contra heresim ponentem corpus humanum in Christo fuisse et divinitas veluti indumentum ac vestem sicut in angelis cum corpora humana assumuni; et contra heresim Dioscori affirmantis naturam humanam in Christo in divinam fuisse mutatam ex utroque Testamento testimonia proferuntur.

The Irish Ecclesiastical Record, Volume 1, August 1865 — Part 26

Sextus liber ex Scripturis utriusque Testamenti ostendit Spiritum Sanctum a Filio sicut a Patre procedere, quod a Grecis et ab Armenis plerisque negatur.

Septimus liber probat ex Scriptura quod Romana Ecclesia sit caput totius Ecclesiae Christianae.

Octavus liber de Sacramento baptismi et ejus forma plures Armenorum quaestiones absolvit.

Nonus liber de Sacramentis Corporis Christi et Sanguinis, Confirmationis et Unctionis plures quaestiones eorum tractat.

Decimus liber de modis illicitis, conferendi et acquirendi et detinendi dona Dei gratuita ac praeposituras Ecclesiae quaestiones eorum pertractat, et an requiratur gratia Dei ad habendum dominium.

Undecimus[29] liber de potestate absolvendi simplicis sacerdotis, et de punitione animarum hominum impiorum ante finale judicium quaestiones ipsorum dissolvit.