[Linenotes: 389. +non impulsa+ = _not urged by others_, i.e. by Pompeius and his adherents. But cf. Caesar, _de B. C._ i. 34. 391. +raptis+ = _speedily won_. --H.]
B. At hostes sine fide tempus atque occasionem fraudis ac doli quaerunt; interiectisque aliquot diebus, nostris languentibus atque animo remissis, { 10} subito meridiano tempore, cum alius discessisset, alius ex diutino labore in ipsis operibus quieti se dedisset, arma vero omnia reposita contectaque essent, portis se foras erumpunt, secundo magnoque vento ignem operibus inferunt. Hunc sic distulit { 15} ventus, uti uno tempore agger, plutei, testudo, turris, tormenta flammam conciperent, et prius haec omnia consumerentur, quam quem ad modum accidisset animadverti posset. Nostri repentina fortuna permoti arma, quae possunt, arripiunt; alii ex castris { 20} sese incitant. Fit in hostes impetus eorum, sed muro sagittis tormentisque fugientes persequi prohibentur. Illi sub murum se recipiunt, ibique musculum turrimque latericiam libere incendunt. Ita multorum mensium labor hostium perfidia et vi { 25} tempestatis puncto temporis interiit.
[Linenotes: 13. +contecta:+ i.e. the shield kept in a leather casing. 16. +plutei+ = _screens_ or _mantlets_ of hurdles covered with raw hides. 17. +tormenta+ (_torqu + mentum_) = _artillery_, engines for throwing missiles by _twisted_ ropes; e.g. the _ballista_, _catapulta_. 24. +musculum+ = _sapping-shed_. +turrim latericiam+ = _brick tower_. 25. +multorum mensium+, i.e. from May to August 49 B.C.]
‘_Nothing in his life Became him like the leaving it._’
Quid nunc rostra tibi prosunt turbata forumque Unde tribunicia plebeius signifer arce 800 Arma dabas populis? Quid prodita iura senatus Et gener atque socer bello concurrere iussi? Ante iaces quam dira duces Pharsalia confert, Spectandumque tibi bellum civile negatum est. 804 Libycas en nobile corpus 809 Pascit aves nullo contectus Curio busto. 810 At tibi nos, quando non proderit ista silere A quibus omne aevi senium sua fama repellit, Digna damus, iuvenis, meritae praeconia vitae. Haud alium tanta civem tulit indole Roma, Aut cui plus leges deberent recta sequenti. 815 Perdita nunc urbi nocuerunt saecula, postquam Ambitus et luxus et opum metuenda facultas Transverso mentem dubiam torrente tulerunt; Momentumque fuit mutatus Curio rerum Gallorum captus spoliis et Caesaris auro. 820 Ius licet in iugulos nostros sibi fecerit ense Sulla potens Mariusque ferox et Cinna cruentus Caesareaeque domus series; cui tanta potestas Concessa est? Emere omnes, hic vendidit urbem.