Sordebant tibi vilicae, Concubine, hodie atque heri: Nunc tuom cinerarius Tondet os. miser a miser 135 Concubine, nuces da.

Diceris male te a tuis Vnguentate glabris marite Abstinere: sed abstine. O Hymen Hymenaee io, 140 O Hymen Hymenaee.

The Carmina of Caius Valerius Catullus — Part 50

Scimus haec tibi quae licent Sola cognita: sed marito Ista non eadem licent. O Hymen Hymenaee io, 145 O Hymen Hymenaee.

The Carmina of Caius Valerius Catullus — Part 50

Nupta, tu quoque, quae tuos Vir petet, cave ne neges, Ni petitum aliunde eat. O Hymen Hymenaee io, 150 O Hymen Hymenaee.

The Carmina of Caius Valerius Catullus — Part 50

En tibi domus ut potens Et beata viri tui, Quae tibi sine fine erit (O Hymen Hymenaee io, 155 O Hymen Hymenaee),

Vsque dum tremulum movens Cana tempus anilitas Omnia omnibus adnuit. O Hymen Hymenaee io, 160 O Hymen Hymenaee.

Transfer omine cum bono Limen aureolos pedes, Rasilemque subi forem. O Hymen Hymenaee io, 165 O Hymen Hymenaee.

Aspice, intus ut accubans Vir tuos Tyrio in toro Totus inmineat tibi. O Hymen Hymenaee io, 170 O Hymen Hymenaee.

Illi non minus ac tibi Pectore uritur intimo Flamma, sed penite magis. O Hymen Hymenaee io, 175 O Hymen Hymenaee.

Mitte brachiolum teres, Praetextate, puellulae: Iam cubile adeat viri. O Hymen Hymenaee io, 180 O Hymen Hymenaee.

Vos bonae senibus viris Cognitae bene feminae, Collocate puellulam. O Hymen Hymenaee io, 185 O Hymen Hymenaee.

Iam licet venias, marite: Vxor in thalamo tibist Ore floridulo nitens, Alba parthenice velut 190 Luteumve papaver.

At, marite, (ita me iuvent Caelites) nihilo minus Pulcher es, neque te Venus Neglegit. sed abit dies: 195 Perge, ne remorare.

Non diu remoratus es, Iam venis. bona te Venus Iuverit, quoniam palam Quod cupis capis et bonum 200 Non abscondis amorem.

Ille pulveris Africei Siderumque micantium Subducat numerum prius, Qui vostri numerare volt 205 Multa milia ludei.

Ludite ut lubet, et brevi Liberos date. non decet Tam vetus sine liberis Nomen esse, sed indidem 210 Semper ingenerari.

Torquatus volo parvolus Matris e gremio suae Porrigens teneras manus Dulce rideat ad patrem 215 Semhiante labello.

Sit suo similis patri Manlio et facile inscieis Noscitetur ab omnibus Et pudicitiam suae 220 Matris indicet ore.

Talis illius a bona Matre laus genus adprobet, Qualis unica ab optima Matre Telemacho manet 225 Fama Penelopeo.

Claudite ostia, virgines: Lusimus satis. at, bonei Coniuges, bene vivite et Munere adsiduo valentem 230 Exercete inventam.