[Sidenote: _Butzer on Henry VIII’s project of Codification._]
[46] Bucerus, _De regno Christi_, lib. II., cap. 56 (_Scripta Anglica_, Basil. 1577, p. 148): ‘Passim enim queri bonos viros audio, leges regni huius decorum [_corr._ de rerum] proprietatibus et commutationibus, de successionibus in bonis atque aliis huius generis civilibus contractibus et commerciis, esse perobscuras atque implicatas: adeoque etiam lingua perscriptas quadam obsoleta ut a nemine queant intelligi, qui non et eam linguam didicerit et earum legum intelligentiam multo fuerit studio assecutus: indeque fieri ut plerique eorum qui eas leges aliquo modo habent cognitas, iurisque magis quam iusticiae sunt consulti, his ipsis legibus abutantur pro hominum decipulis retibusque pecuniarum. Quo regni non tolerando incommodo permotum aiunt praestantissimum principem S. M. T. patrem ut corrigendis, elucidandisque his legibus certos pridem homines deputarit. Cum autem isti legum designati instauratores, vel mole operis absterriti, vel aliis impediti abstractique negociis, huic malo adhuc nullum attulerint remedium, abusioque et perversio legum indies magis invalescere dicatur, eo certe id erit S. M. T. et maturius et pertinacius elaborandum quo leges illae quam rectissime ac planissime extent explicatae.… Quid autem interest nullae existant leges, aut quae existunt sint civibus ignoratae?’
Butzer, as this treatise shows, had some knowledge of the civil law, at least in the matter of divorce. He seems to think that a code for England might be so simple an affair that it could be put into rhyme and be sung by children. (See Mullinger, _Hist. Univ. Camb._, vol. II., p. 238.)
[Sidenote: _Codification of the ecclesiastical law._]
[47] Cardwell, _The Reformation of the Ecclesiastical Laws_, Oxf. 1850. See p. xxvi, where Foxe the martyrologist (1571) testifies to the beauty of Haddon’s Latin, and then says: ‘Atque equidem lubens optarim, si quid votis meis proficerem, ut consimili exemplo, nec dissimili etiam oratione ac stylo, prosiliat nunc aliquis, qui in vernaculis nostris legibus perpoliendis idem efficiat, quod in ecclesiasticis istis praestitit clarissimae memoriae hic Haddonus.’ On the question as to the intended fate of heretics (including both Roman Catholics and Lutherans) under the _Reformatio Legum_, see Hallam, _Const. Hist._, ed. 1832, vol. I., p. 139; Maitland, _Canon Law in England_, p. 178.