Apud Morduinos, gentem Fennicam, accolas Rha, mores prisci vigent.[663] Consuetudinem testimonium virginitatis exhibendi, vel in eius locum sanguinem pulli gallinacei substituendi, velut in partibus Asiae atque Africae, in his Europae Septemtrione-Orientalis plagis ad usque modo reperiri licet. “In comitatu Crasnaslobodsceno, Provinciae Pensae, mulier neo-nupta e thalamo arcessitur, atque in camisia sua cruore commaculata (si opus sit, etiam sanguine pulli gallinacei) a duabus amicis labrum vacuum secum baiulantibus, vetulaque panem secum portante, ad fluvium proximum deducitur. In iis autem regionibus, ubi Morduini Russorum moribus sunt magis imbuti, hospites nuptiales, quamprimum virginitas sit comprobata, quidquid ipsis sub manus cadat, ut suum gaudium reverentiamque rite significent, confringunt atque comminuunt.”[664]

Vide, exempli causa, Burtonii _Alf Laila va Laila_, II, 50, nota.

The Threshold Covenant — Part 137

P. von Stenin: “Die Ehe bei den Mordwinen,” in _Globus_, Vol. LXV, No. 11 (1894), p. 183.

The Threshold Covenant — Part 137

Navarchus Cook, in Chronico sui primi circum orbem itineris de Fœdere Liminari, ceu modo cultus publici in Otaheita, seu Tahiti, sequentia refert:

The Threshold Covenant — Part 137

“Die 14-mo (Maii), qui erat Solis, in castris cultum divinum celebrandum iussi; maximopere desiderabamus ut principes Indorum huic interessent, at hi, quum hora appropinquasset, domum discesserunt. Verumtamen Dñus Banks, traiecto flumine, Tuburai Tamaide suamque uxorem Tomio, secum reduxit, fore enim sperabat, ut cultus noster ab iis percontationes quasdam eliceret, non secus ac nobis instrui liceret: quum eos discumbere iussisset, ipse in medio eorum discubuit, qui durantibus ceremoniis suum agendi modum summa animadversione sunt prosecuti actionesque imitati; stantes, considentes, genua flectentes, prout eum facere videbant: haud erant nimirum ignari apud nos quiddam solemnis agi atque serii, ut hoc vel inde concludi potuerit, quod hi suos populares praeter castra tripudiantes clamando ad silentiam servandum cohortati fuissent; attamen cultu absoluto, neuter percontabatur quid rei gestum esset, nec ullis volebant tentaminibus res gestas explicandi aures praebere.

“Talia erant nostra officia matutina; Indi vero nostri vesperas toto coelo diversas iudicarunt esse offerendas. Vir quidam iuvenis, procerus, fere sex pedes, ritus Veneris cum pupula vix undenorum vel duodenorum annorum, pluribus nostrum magnoque popularium numero coram intuentibus, perfecit, quin actum dedecere, vel bonis adversari moribus senserit; verum, ut concludere licuit, moribus illius regionis omnino congruenter. Erant autem in turba inspectante non paucae mulieres ordinum superiorum, in specie autem Oberea (mulier principalis illius Insulae, quae primum regina esse reputabatur), quae ad ceremonias ministrasse iure dici potest; nam mulieres hae puellam monendo instituebant quemadmodum vidl. sibi sua parte muneris obeundum esset.”[665]