[116] "They," said Dr. Johnson, "who would cry out _Popery_ in the present day, would have cried _Fire_ in the time of the deluge."

[120] The preservation of the society of Jesus in the Russian empire, in spite of innumerable solicitations, schemes, and intrigues employed to procure its suppression, would form a curious morsel of _particular_ history, highly honourable to the court of Petersburg and creditable to the Jesuits.

The New Conspiracy — Part 114

[122] Si acciderit aliquod ex peccatis (avertas id Deus), quæ sufficiunt ad præpositum officio privandum, simul atque res per sufficientia testimonia, vel ipsius affirmationem constaret, juramento adstringantur assistentes ad id societati denuntiandum.--Cap. V. art. iv, p. 440.

The New Conspiracy — Part 114

[123] Et si res devulgata et communiter manifesta esset, non expectatâ quatuor assistentium confirmatione, provinciales alii alios vocando convenire debent, et ipso primo die quo in locum hujusmodi congregationis ingredientur, ubi aderunt quatuor qui convocarunt, cum aliis congregatis, rem is aggrediatur cui omnia notoria sunt, et accusatio dilucidè explicetur. Et postquam auditus fuerit præpositus, foras egredi debebit, et antiquissimus ex provincialibus simul cum secretario aut alio assistente, de latâ re scrutinium faciat, et primò quidem an constet de peccato quod objicitur, deinde an ejusmodi sit ut propter id officio privari debeat; et idem suffragia promulget, quæ ut sufficiant duas tertias partes excedent; et tunc statim de alio eligendo agatur, et si fieri potest, non inde priùs egrediatur quàm societas præpositum generalem habeat.--Ibid. p. 440.

The New Conspiracy — Part 114

[124] Prima ad res externas pertinet vestitûs, victûs et expensarum quarumlibet, quæ omnia vel augere, vel imminuere poterit societas prout præpositum ipsum ac se decere et Deo gratius fore judicabit et tunc societatis ordinationi acquiescere oportebit.--Cap. IV, art. ix, p. 439, tom. i.

[125] Numero autem hujusmodi assistentium quidem quatuor......... et quidem illi ipsi esse poterunt de quibus supradictum......... quamvis autem res graviores ab iis tractandæ sint, statuendi tamen facultas, postquam eos audierit, penès præpositum generalem erit.--Cap. VI, art. i, p. 444, tom. ii.

[126] Est item penès præpositum generalem omnis facultas agenda quosvis contractus emptionum aut venditionum quorumlibet bonorum temporalium mobilium tàm domorum quàm collegiorum societatis, et imponendi aut redimendi quoslibet census super bonis stabilibus ipsorum collegiorum, in eorumdem utilitatem et bonum, cum facultate sese liberandi, restitutâ pecuniâ quæ data fuerit. Alienare autem aut omninò dissolvere collegia vel domos jàm creatas societatis sine generali ejus congregatione præpositus generalis non poterit.--Cap. III. col. ii, p. 336, tom. i.