"In eandem tamen opinionem jam ante Spencium inciderat vir doctus inter Francogallos, [L'Abbé Vatry,] qui imprimis similitudinem inter Æneæ et Augusti personam et fortunam diserte persequitur. Ingeniose eum ludere non neges; et convenit ei cum multis aliis doctis viris, qui opinantur, Augustum sub Æneæ persona esse adumbratum; eo referunt multa alia. Videas nonnullos tam egregie sibi placere in hoc invento, ut undique conquirant et venentur ea, quæ ad Augustum accommodari possint. Sic oris dignitas (lib. i. 589, _Os humerosque deos_.) cum assentatione in Augustum memorata est. Ignoscenda hæc putem alicui ex media assentatorum turba, qui Æneide lecta unam vel alteram Æneæ laudem ad Augustum traheret, ut Principi palparet. Sed, ut MARO tam dissimiles personas, fortunas, virtutes et facta ac res gestas, inter se comparare voluerit, mihi quidem, si ejus judicium et elegantiam recte teneo, parum probabile videtur. Sapientior erat poeta, et rei poeticæ intelligentior, quam ut talem cogitationem in animum admitteret. Nam præterquam quod Æneæ characterem non invenit, sed ab aliis jam traditum accepit, circumspiciendæ erant a poeta virtutes Æneæ ejusmodi, quæ in epico argumento vim et splendorem haberent, et factorum, quæ enarranda erant, causas idoneas suppeditarent. Quod si ille studium suum ponere voluisset maxime in hoc, et Æneas Augusto assimularetur, quam multa et quam parum consentanea epicæ narrationi, argumento, operis characteri, temporum rationi, illaturus in carmen suum fuisset!
"Eadem fere via carmen πολιτικὸν conditum a poeta visum jam olim erat R. Patri le Bossu, ut Romanos partim ad amplectendum et probandum præsentem rerum statum adducere, partim Augustum ad moderationem ac clementiam adhortari, et a dominationis libidine et impotentia revocare voluerit. Sed nec huic consilio ulla ex parte respondet Æneidis sive argumentum sive tractatio: profugus ex urbe incensa Æneas novam sedem quærit, armis vim illatam propulsat, et sic porro; quid tandem his inest, quod ad imperandi artes ac virtutes spectet? Fabulæ tamen Virgilianæ universe inesse, et in singulis carminis partibus aut locis ac versibus occurrere talia, quæ principibus pro salubribus præceptis commendari possint, nemo neget; quin potius inter utilitates, quæ poetarum carminibus debentur, præcipue hoc commemorandum est. Verum non propterea dici potest ac debet, in condendo carmine et in fabula deligenda et ordinanda tale præceptum propositum poetæ fuisse, cujus explicandi caussa narrationem institueret. Narrare ille voluit ac debuit rem magnam et arduam et mirabilem. Quod narratio illa, et delectatio quæ inde accipitur, cum utilitate ad omnes hominum ordines, inprimisque ad principum animos conjuncta est, hoc epicæ narrationi per se consentaneum est; ipsa enim rei natura ita fert, ut magnorum virorum facta magna et præclara sine summo ad hominum animos, mores ac virtutem, fructu exponi et narrari nequeant, multo magis si cum sententiarum splendore et orationis ornatu instituta sit narratio." VIRG. a C. G. Heyne. Disquisit. i. de Carm. Epico.