B. Ingenium et operibus et praemiis operum felix; ipse fortunae diu prosperae et in longo tenore felicitatis { 20} magnis interim ictus vulneribus, exilio, ruina partium pro quibus steterat, filiae exitu tam tristi tamque acerbo, omnium adversorum nihil ut viro dignum erat tulit praeter mortem, quae vere aestimanti minus indigna videri potuit, quod a victore { 25} inimico nil crudelius passurus erat quam quod eiusdem fortunae compos victo fecisset. Si quis tamen virtutibus vitia pensaret, vir magnus ac memorabilis fuit, et in cuius laudes exsequendas Cicerone laudatore opus fuerit. { 30}
[Linenote: 21-22. +ruina ... steterat+, i.e. the restoration of the Commonwealth of the Scipios.]
+Cicero.+ ‘It happened many years after that Augustus once found one of his grandsons with a work of Cicero’s in his hands. The boy was frightened, and hid the book under his gown; but Caesar took it from him, and, standing there motionless, he read through a great part of the book; then he gave it back to the boy, and said “This was a great orator, my child; a great orator, and a man who loved his country well.”’--Plutarch, _Cicero_, 49.
Si te forte iuvant Helles Athamantidos urbes, Nec desiderio, Tulle, movere meo, Tu licet aspicias caelum omne Atlanta gerentem, Sectaque Persea Phorcidos ora manu, 8 Geryonis stabula et luctantum in pulvere signa Herculis Antaeique Hesperidumque choros, Tuque tuo Colchum propellas remige Phasim, Peliacaeque trabis totum iter ipse legas, 12 Qua rudis Argoa natat inter saxa columba In faciem prorae pinus adacta novae, Et siqua Ortygii visenda est ora Caystri, Et quae septenas temperat unda vias; 16 Omnia Romanae cedent miracula terrae; Natura his posuit, quicquid ubique fuit. Armis apta magis tellus, quam commoda noxae: Famam, Roma, tuae non pudet historiae. 20 Nam quantum ferro, tantum pietate potentes Stamus: victrices temperat illa manus. Hic Anio Tiburne fluis, Clitumnus ab Umbro Tramite, et aeternum Marcius umor opus, 24 Albanus lacus et foliis Nemorensis abundans, Potaque Pollucis lympha salubris equo. 26 Haec tibi, Tulle, parens, haec est pulcherrima sedes; 39 Hic tibi pro digna gente petendus honos; Hic tibi ad eloquium cives, hic ampla nepotum Spes et venturae coniugis aptus amor. 42