Di, quibus audaces amor est servare carinas Saevaque ventosi mulcere pericula ponti, Sternite molle fretum placidumque advertite votis Concilium, et lenis non obstrepat unda precanti: Grande tuo rarumque damus, Neptune, profundo 5 Depositum. Iuvenis dubio committitur alto Maecius atque animae partem super aequora nostrae Maiorem transferre parat. Proferte benigna Sidera et antemnae gemino considite cornu, Oebalii fratres; vobis pontusque polusque 10 Luceat; Iliacae longe nimbosa sororis Astra fugate, precor, totoque excludite caelo. Vos quoque caeruleum ponti, Nereides, agmen Quis honor ei regni cessit fortuna secundi, Dicere quae magni fas sit mihi sidera ponti, 15 Surgite de vitreis spumosae Doridos antris Baianosque sinus et feta tepentibus undis Litora tranquillo certatim ambite natatu, Quaerentes ubi celsa ratis, quam scandere gaudet Nobilis Ausoniae Celer armipotentis alumnus. . . . 20
Et pater, Aeolio frangit qui carcere ventos 42 Cui varii flatus omnisque per aequora mundi Spiritus atque hiemes nimbosaque nubila parent, Artius obiecto Borean Eurumque Notumque 45 Monte premat: soli Zephyro sit copia caeli, Solus agat puppes summasque supernatet undas Assiduus pelago; donec tua turbine nullo Laeta Paraetoniis assignet carbasa ripis. . . . Audimur. Vocat ipse ratem nautasque morantes 50 Increpat. Ecce meum timido iam frigore pectus Labitur et nequeo, quamvis movet ominis horror, Claudere suspensos oculorum in margine fletus. . . . 53 Quis rude et abscissum miseris animantibus aequor 61 Fecit iter solidaeque pios telluris alumnos Expulit in fluctus pelagoque immisit hianti Audax ingenii? nec enim temeraria virtus Illa magis, summae gelidum quae Pelion Ossae 65 Iunxit anhelantemque iugis bis pressit Olympum.

STATIUS, _Silvae_, II. ii. 1-20, 42-53, 61-66.

_For those ‘qui corporis cura mentem obruerunt.’_

A. Stulta est enim, mi Lucili, et minime conveniens litterato viro occupatio exercendi lacertos et dilatandi cervicem, ac latera firmandi. Cum tibi feliciter sagina cesserit, et tori creverint: nec vires unquam opimi bovis, nec pondus aequabis. Adice nunc, quod maiore corporis sarcina animus eliditur, et minus agilis est. Itaque, quantum potes circumscribe corpus tuum, et animo locum laxa. Multa sequuntur incommoda huic deditos curae. Primum exercitationes, quarum labor spiritum exhaurit, et inhabilem intentioni ac studiis acrioribus reddit; deinde copia ciborum subtilitas animi impeditur. Accedunt pessimae notae, mancipia in magisterium recepta, homines inter oleum et vinum occupati: quibus ad votum dies est actus, si bene desudaverunt, si in locum eius quod effluxit, multum potionis altius ieiuno gutture regesserunt. Bibere et sudare, vita cardiaci est. Sunt exercitationes et faciles et breves, quae corpus et sine mora laxent, et tempori parcant: cuius praecipua ratio habenda est. Cursus, et cum aliquo pondere manus motae, et saltus, vel ille qui corpus in altum levat, vel ille qui in longum mittit, vel ille (ut ita dicam) saliaris, aut (ut contumeliosius dicam) fullonius. Quodlibet ex his elige, usu fit facile. Neque ego te iubeo semper imminere libro, aut pugillaribus. Dandum et aliquod intervallum animo: ita tamen ut non resolvatur, sed remittatur.





