CHARTER OF THE EMPRESS TO AUBREY DE VERE (1142).
M. Imp'atrix H. Regis filia et Anglorum Domina Archiepiscopis Episcopis Abbatibus Comitibus Baronibus Justiciariis Vicecomitibus ministris et omnibus fidelibus suis Francis et Anglis totius Angliæ salutem. Sciatis me reddidisse et concessisse Comiti Alberico omnes terras et tenementa sua, sicut pater eius Albericus de Veer tenuit, die quâ fuit vivus et mortuus, videlicet, in terris, in feodis, in firmis, in ministeriis, in vadiis, in empcionibus, et hæreditatibus. Et nominatim Camerariam Angliæ sicut Albericus de Veer pater eius vel Robertus Malet vel aliquis Antecessorum suorum eam melius vel liberius tenuit cum omnibus consuetudinibus et libertatibus quæ ad ea pertinent sicut alia Carta mea quam inde habuit testatur. Et do et concedo ei totam terram Willelmi de Albrincis sine placito pro seruicio suo, simul cum hæreditate et iure quod clamat ex parte uxoris sue sicut umquam Willelmus de Archis[566] ea melius tenuit. Et turrim et Castellum de Colecestr' sine placito finaliter et sine escampa[567] quam citius ei deliberare potero. Et omnes tenuras suas de quocunque eas teneat in omnibus rebus sicut Carta sua alia quam inde habuit testatur. Et preter hoc do ei et concedo quod sit Comes de Cantebruggescr' et habeat inde tertium denarium sicut Comes debet habere, ita dico si Rex Scotiæ non habet illum Comitatum. Et si Rex habuerit perquiram illum ei ad posse meum per escambium. Et si non potero tunc do ei et concedo quod sit Comes de quolibet quatuor Comitatuum subscriptorum, videlicet Oxenefordscira, Berkscira, Wiltescira, et Dorsetscira per consilium et consideracionem Comitis Gloecestrie fratris mei et Comitis Gaufridi et Comitis Gisleberti et teneat Comitatum suum cum omnibus illis rebus que ad comitatum suum pertineat ita bene et in pace et libere et quiete et honorifice et plenarie sicut unquam aliquis Comes melius vel liberius tenuit vel tenet comitatum suum. Concedo etiam ei in feodo et hæreditate seruicium Willelmi de Helion,[568] videlicet decem militum ut ipse Willelmus teneat de Comite Alberico et ipse Comes faciat inde michi seruicium et michi et hæredibus meis. Concedo etiam ei et hæredibus suis de cremento Diham[569] que fuit Rogeri de Ramis[570] rectum nepotum ipsius comitis Alberici, videlicet filiorum Rogeri de Ramis.[571] Et similiter concedo ei et heredibus suis Turroc̃[572] que fuit Willelmi Peuerelli de Nottingh', et terram Salamonis Presbiteri[573] de Tilleberiâ.[574] Concedo etiam eidem Alberico Comiti quod ipse et omnes homines sui habeant et lucrentur omnia essarta sua libera et quieta de omnibus placitis que fecerant usque ad diem quâ seruicio domini mei Comitis Andegavie et meo adhæserunt.[575] Hec omnia supradicta tenementa concedo ei tenenda hæreditarie in omnibus rebus sibi et hæredibus suis de me et de hæredibus meis. Quare volo et firmiter præcipio quod ipse Albericus Comes et heredes sui teneant omnia tenementa sua ita bene et in pace et libere et quiete et honorifice et plenarie sicut unquam aliquis Comitum meorum melius vel liberius tenuit vel tenet et preter hoc do et concedo Galfrido de Ver totam terram que fuit Galfridi Talebot[576] in dominiis in militibus si eam ei Warantizare potero. Et si non potero, escambium ei inde dabo ad valentiam per consideracionem Comitis Galfridi Essex et Comitis Gisleberti et Comitis Alberici fratris sui. Et preter hoc concedo Roberto de Ver unam baroniam ad valentiam honoris Galfridi de Ver infra annum quo potestatiua fuero regni Angliæ. Vel aliam terram ad valentiam illius terræ. Et preter hoc do et concedo eidem Comiti Alberico Cancellariam ad opus Willelmi de Ver fratris sui ex quo deliberata fuerit de Willelmo Cancellario fratre Johannis filii Gisleberti qui eam modo habet. Hanc autem convencionem et donacionem tenendam affidaui manu mea propria in manu Galfridi Comitis Essex. Et hujus fiduciæ sunt obsides per fidem et Testes: Robertus Comes Gloec', et Milo Comes Heref', et Brianus filius Comitis, et Robertus filius Regis[577] et Robertus de Curci Dap', et Johannes filius Gisleb', et Milo de Belloc', et Radulfus Paganel, et Robertus filius Heldebrandi et Robertus de Oileio Conestabularius. Et Convencionaui eidem Comiti Alberico quod pro posse meo Comes Andegavie dominus meus assecurabit ei manu suâ propriâ illud idem tenendum et Henricus filius meus similiter. Et quod Rex ffrancie erit mihi obses si facere potero Et si non potero, faciam quod rex capiet in manu illud idem tenendum.