[Footnote 21: For Malleolus, cf. Charles Martel of France, ‘The Hammer’ circ. 689-741 A.D.]
L. Manlio, cum dictator fuisset, M. Pomponius tribunus plebis diem dixit, quod is paucos sibi dies ad dictaturam gerendam addidisset; criminabatur etiam, quod Titum filium, qui postea est Torquatus appellatus, ab hominibus relegasset et ruri habitare { 5} iussisset. Quod cum audivisset adulescens filius negotium exhiberi patri, accurrisse Romam et cum prima luce Pomponii domum venisse dicitur. Cui cum esset nuntiatum, qui illum iratum allaturum ad se aliquid contra patrem arbitraretur, surrexit e { 10} lectulo remotisque arbitris ad se adulescentem iussit venire. At ille, ut ingressus est, confestim gladium destrinxit iuravitque se illum statim interfecturum, nisi ius iurandum sibi dedisset se patrem missum esse facturum. Iuravit hoc terrore coactus Pomponius; { 15} rem ad populum detulit, docuit cur sibi causa desistere necesse esset, Manlium missum fecit. Tantum temporibus illis ius iurandum valebat. Atque hic T. Manlius is est, qui ad Anienem Galli, quem ab eo provocatus occiderat, torque detracto cognomen { 20} invenit, cuius tertio consulatu Latini ad Veserim fusi et fugati.
[Linenotes: 1. +L. Manlio+, i.e. L. Manlius Capitolinus Imperiosus, appointed Dictator 363 B.C. ‘to drive in a nail (_clavi figendi causa_) on the right side of the Temple of Jupiter, to mark the number of the year, because written documents were rare in those times.’ 2. +diem dixit+ = _named a day (for his trial before the Comitia)_. 4-6. +quod Titum filium ... iussisset.+ Livy, vii. 4, says ‘And for what offence? Because he was a little slow of speech and not ready with his tongue.’ 4. +Torquatus+, Dictator 353 and 349 B.C., and three times Consul. 6. +negotium exhiberi patri+ = lit. _that trouble was being brought upon his father_, i.e. _that his father was in trouble_. 9-10. +qui arbitraretur+ = _inasmuch as he thought_. Adject. causal clause. --Holden. 11. +remotis arbitris+ = _when he had put out of the room all witnesses_. --H. +arbiter+[22] = (ar = ad + bito = eo) = spectator, umpire. 14-15. +missum facturum+ = _would set at liberty_. 19. +ad Anienem Galli.+ On this, their second invasion, the Gauls advanced as far as the Anio. Livy tells us that after the death of their champion the Gauls fled under cover of night. 21-22. +cuius ... fugati+, i.e. the great battle of Vesuvius fought 340 B.C. by the Veseris, a R. in Campania near Mount Vesuvius, which established for ever the supremacy of Rome over Latium.]