In the Epistle to Lany, line 18, avidi _for_ avide; line 29, amore _for_ amare; in the Ode, st. ii. line 1, ipsi _for_ ipse. In the address 'Lectori,' line 7, abi _for_ alis; line 29, putre _for_ putri; line 48, mens _for_ meus; line 53, fingit _for_ finget; line 70, graves _for_ gravis; line 97, tota dropped out; line 120, negat _for_ neget; in succeeding prose, line 29, Acygmanos _for_ acygnianos.
The misprints in the Epigrammata are so numerous, that it is deemed expedient to tabulate them according to our numbering. On the errors in the Greek, see our Preface to the present Volume.
12, heading, Luc. x. 30 _for_ x. 39; and so often.
The whole of these, with others belonging to Crashaw himself and his first editors, are carefully corrected in our edition. G.
SS. THEOLOGIAE PROFESSORI, AULAE PEMBROCHIANAE CUSTODI DIGNISSIMO, EX SUORUM MINIMIS MINIMUS,
Suus est et florum fructus; quibus fruimur, si non utilius, delicatius certe. Neque etiam rarum est quod ad spem Veris, de se per flores suos quasi pollicentis, adultioris anni, ipsiusque adeo Autumni exigamus fidem. Ignoscas igitur, vir colendissime, properanti sub ora Apollinis sui, primaeque adolescentiae lascivia exultanti Musae. Tenerae aetatis flores adfert, non fructus serae: quos quidem exigere ad seram illam et sobriam maturitatem, quam in fructibus expectamus merito, durum fuerit; forsan et ipsa hac praecoci importunitate sua placituros magis: tibi praesertim quem paternus animus, quod fieri solet, intentum tenet omni suae spei diluculo, quo tibi de tuorum indole promittas aliquid. Ex more etiam eorum, qui in praemium laboris sui pretiumque patientiae festini, ex iis quae severunt ipsi et excoluerunt, quicquid est flosculi prominulum, prima quasi verecundia auras et apertum Jovem experientis arripiunt avide, saporemque illi non tam ex ipsius indole et ingenio quam ex animi sui affectu, foventis in eo curas suas et spes, affingunt. Patere igitur, reverende custos, hanc tibi ex istiusmodi floribus corollam necti; convivalem vero: nec aliter passuram sidus illud oris tui auspicatissimum, nisi, qua est etiam amoenitate, remissiore radio cum se reclinat, et in tantum de se demit. Neque sane hoc scriptionis genere, modo partes suas satis praestiterit, quid esse potuit otio theologico accommodatius, quo nimirum res ipsa theologica poetica amoenitate delinita majestatem suam venustate commendat. Hoc demum quicquid est, amare tamen poteris, et voles, scio: non ut magnum quid, non ut egregium, non ut te dignum denique, sed ut tuum: tuum summo jure, utpote quod e tua gleba, per tuum radium, in manum denique tuam evocatum fuerit. Quod restat hujus libelli fatis, exorandus es igitur, vir spectatissime, ut quem sinu tum facili privatum excepisti, eum jam ore magis publico alloquentem te non asperneris. Stes illi in limine, non auspicium modo suum, sed et argumentum. Enimvero Epigramma sacrum tuus ille vultus vel est, vel quid sit docet; ubi nimirum amabili diluitur severum, et sanctum suavi demulcetur. Pronum me vides in negatam mihi provinciam; laudum tuarum, intelligo: quas mihi cum modestia tua abstulerit, reliquum mihi est necessario ut sim brevis; imo vero longus nimium; utpote cui argumentum istud abscissum fuerit, in quo unice poteram, et sine taedio, prolixus esse. Vale, virorum ornatissime, neque dedigneris quod colere audeam Genii tui serenitatem supplex tam tenuis, et, quoniam numen quoque hoc de se non negat, amare etiam. Interim vero da veniam Musae in tantum sibi non temperanti; quin in hanc saltem laudis tuae partem, quae tibi ex rebus sacris apud nos ornatis meritissima est, istiusmodi carmine involare ausa sit, qualicunque: