_Battle of Mt. Gaurus. M. Valerius Corvus._
Non alias militi familiarior dux fuit, omnia inter infimos militum haud gravate munia obeundo. In ludo praeterea militari, cum velocitatis viriumque inter se aequales certamina ineunt, comiter facilis; vincere ac vinci vultu eodem, nec quemquam aspernari { 5} parem, qui se offerret; factis benignus pro re, dictis haud minus libertatis alienae quam suae dignitatis memor, et, quo nihil popularius est, quibus artibus petierat magistratus, iisdem gerebat. Itaque universus exercitus incredibili alacritate adhortationem { 10} prosecutus ducis castris egreditur. . . . Primus omnium consul invadit hostem et, cum quo forte contulit gradum, obtruncat. Hoc spectaculo accensi dextra laevaque ante se quisque memorandum proelium ciet; stant obnixi Samnites, quamquam { 15} plura accipiunt quam inferunt vulnera. Aliquamdiu iam pugnatum erat, atrox caedes circa signa Samnitium, fuga ab nulladum parte erat; adeo morte sola vinci destinaverant animis. Itaque Romani, cum et fluere iam lassitudine vires sentirent et diei { 20} haud multum superesse, accensi ira concitant se in hostem. Tum primum referri pedem atque inclinari rem in fugam apparuit; tum capi, occidi Samnis; nec superfuissent multi, ni nox victoriam magis quam proelium diremisset. { 25}
[Linenotes: 1. +familiarior+ = _on better terms with_. --Cluer and Matheson. 2. +haud gravate+ = _without reluctance_ (_ungrudgingly_). Compare Sallust’s description of Marius and Sulla. 4. +aequales+ = _competitors_, lit. _well-matched_. +comiter facilis+ = _he was courteously good-natured_. 6-7. +pro re+ = _to suit the occasion_. 9. +artibus iisdem+ = _in the same spirit_. --Weissenborn. 11. +prosecutus+ = _welcoming_, lit. _attending_. 12-13. +cum ... gradum+ = _with whom he happened to engage_. Cf. _collato pede_ = _fighting foot to foot_. 15. +stant obnixi+ = _stand their ground firmly_. +obnixus+ (+ob + nitor+, _strive + against_), _resolute_. 23. +Samnis+, nom. sing. +capi+, +occidi+, Historic Infinitives. 25. +diremisset+ = _had broken off_. _dirimo_ (_dis + emo_) = _take apart_.]
+The Battle of Mt. Gaurus.+ The battle was fought on the volcanic range of mountains between Cumae and Neapolis. The Consul in command, M. Valerius, obtained the surname of Corvus (Raven), because when serving as a military Tribune under Camillus in 349 B.C., he defeated the Gallic champion by the aid of a raven. See next page, A. l. 4. [[line 66]]