For two or four part Chorus Michael Haydn (1778) Edited and revised by N. A. M.

In monte Oliveti oravit ad Patrem: Pater, si fieri potest, transeat a me calix iste: Spiritus quidem promptus est, caro autem infirma: Fiat voluntas tua. Vigilate, et orare, ut non intretis in tentationem.

The St. Gregory Hymnal and Catholic Choir Book — Part 63

Tristis est anima mea usque ad mortem; sustinete hic, et viglate mecum; nunc videbitis turbam, quae circumdabit me. Vos fugam capietis, et ego vadam immolari pro vobis: Ecce appropinquat hora, et Filius hominis tradetur in manus peccatorum.

The St. Gregory Hymnal and Catholic Choir Book — Part 63

Una hora non potuistis viglare mecum, qui exhortabamini mori pro me? Vel Judam non videtis, quo modo non dormit, sed festinat tradere me Judaeis? Quid dormitis? Surgite, et orate, ne intretis in tentationem. Vel Judam non videtis, quo modo non dormit, sed festinat tradere me Judaeis?

The St. Gregory Hymnal and Catholic Choir Book — Part 63

Tanquam ad latronem existis com gladiis et fustibus comprehendere me: Quotidie apud vos eram in templo docens, et non me tenuistis, et ecce flagellatum ducitis ad crucufigendum. Cumque injecissent manus in Jesum, et tenuissent eum, dixit ad eos. Quotidie apud vos eram in templo docens, et non me tenuistis, et ecce flagellatum ducitis ad crucufigendum.

Velum templi scissum est, Et omnis terra tremuit; latro de cruce clamabat, dicens: Memento mei, Domine, dum veneris in regnum tuum. Petrae scissae sunt, et monumenta aperta sunt, et multa corpora sanctorum, qui dormierant, surrexerunt.

Et omnis terra tremuit; Latro de cruce clamabat, dicens: Memento mei, Domine, dum veneris in regnum tuum.

Tenebrae factae sunt, dum crucifixissent Jesum Judaei, et circa horam nonam, exclamavit Jesus voce maga: Deus meus, ut quid me dereliquisti? Et inclinato capite, emisit spiritum, spiritum. Exclamans Jesus voce magna ait: Pater, in manus tuas commendo spiritum meum. Et inclinato capite, emisit spiritum, spiritum.

Michael Haydn Edited and revised by N. A. M

Ecce, quomodo moritur justus, et nemo percipit corde; et viri justi tolluntur, et nemo considerat. A facie iniquitatis sublatus est justus: Et erit in pace memoria ejus Tanquam agnus coram tondente se obmutuit, et non aperuit os suum; de angustia, et de judicio sublatus est. Et erit in pace memoria ejus.

Ecce, quomodo moritur justus, et nemo percipit corde; et viri justi tolluntur, et nemo considerat. A facie iniquitatis sublatus est justus: Et erit in pace memoria ejus.