(M241) And thus farr oute of the large volume of Don Bartholomewe de las Casas, bisshoppe of the citie of Chiape in the West Indies, where he lyved many yeres.(75)

(M242) Will you nowe heare one testymonie of Johannes Metellus Sequanus, whoe was a Papiste and favoured the Spanishe superstition; yet he writes as followeth in the preface of the Historie of Osorius de rebus gestis Emanuelis, fol. 16: At vero vt semel intelligatur quid Indos toties ad res nouas contra Hispanos moliendas, et seditiones tanta pertinacia fouendas impulerit, et quid causæ fuerit cur duo illa Christianæ Reipublicæ summa capita Indicæ nationis libertatem, frementibus quibusdam et inuitis dubio procul militibus Hispanis, sanctissimo suo calculo comprobarint, paucis nouorum dominorum in miseros immanitatem, deinde quorundam inexplebilem auaritiam, et ex his grauiores quosque tumultus, vnde noui orbis pene totius nunquam satis deploranda vastitas est sequuta, perstringam.

The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of — Part 134

Principio quidem illud apud plerosque milites Hispanos, pessimo sane exemplo, in more positum fuit, vti ab oculatis et fide dignis testibus perscriptum est, vt seruos suos grauissime punirent, si mercedem diurnam aut non attulissent, aut pensum in auro argentoue effodiendo non absoluissent, aut si quid leuioris denique delicti perpetrassent. Etenim vesperi reduces, coenæ loco, primùm vestimentis exuebant, manibus dein pedibusque in transuerso palo reuinciebant: mox chorda bubaloue neruo dirissime verberabant. Sic tractatos, pice oleoue feruenti guttatim perfundebant; salita post aqua corpus abluebant, et in mensa tamdiu relinquebant, quamdiu dolorem ferre posse putarentur. Qui mos animaduertendi ipsis etiam in Christianos seruos domi familiaris esse dicitur. Post carnificinam huiusmodo, si durior dominus illis contigerat, viuos in totam noctem collo tenus defodiebant, presentissimum illud ad plagas remedium esse ludibrio dictitantes. Si quis ex illis præ dolore moreretur, id quod non raro accidit, dominus singula seruorum capita regi in occisorum locum sufficiens, ab homicidij poena liberabatur.

The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of — Part 134

Hanc crudelitatem lege Baionæ, quam dicunt, quidem excusant; sed omnibus impia merito videtur, tanquam omnis pietatis expers. Quamobrem diabolicæ nomen inter Indos iure quidem obtinuit. Ad hanc autem immanitatem in miseros Indos excercendam nonnullos ingenita quædam naturæ sæuities, multis iam bellis exasperata, plerosque habendi sitis, impulit. Hinc Hispanus miles, quasi ad aucupium aut venationem, sic ad prædas hominum agendas, iam inde ab inuento nouo orbe ferri coepit. Aut igitur bello captos in seruitutem abripiebat, aut ex eorum mancipio magnam sibi pecuniæ vim conflabat, aut eos ad diurnas operas mittebat, quarum mercedem ab ijs quotidie perquam importunus exigebat. Fuere qui seruos fodinis manciparint, in quibus insolito labore fractæ, multæ seruorum myriades periere. Alij mercibus illos permutare soliti sunt, alioue modo distrabere. Idque tam inclementer et auare nonnulli fecerunt, vt Christianæ omnis humanitatis prorsus obliti, e continente abreptos vtriusque sexus hominis, nulla nec ætatis nec valetudinis habita ratione, nauibus in vicinas insulas transportarent. Eorum non pauci qui mari non assueuerant, et in sentinam abdebantur, et fame, foetore, et squallore crudeliter absorpti sunt. Quid? quod fæminæ complures ex Hispanis grauidæ, vna cum innoxio foetu pro ancillis sunt venditæ: Atque his quidem modis, militum aliqui ad summas opes peruenerunt. Alij magnas dignitates domi forisque sunt consequuti. Alij rem pecuniariam plurimorum damnis sic auxerunt, vt inuenti sint, qui octo pecudum millia possiderent. Hanc tam insignem nostrum hominum iniustitiam atque tyrannidem fieri non potuit, quin magni statim motus et bella, tam ab ipsis inter se, quam ab incolis in illos excitata sequerentur. After a longe beade roll of moste monstrous cruelties of the Spanishe nation in every place of the West Indies moste heynously committed, he concludeth yt thus: Tanta ergo fuit Hispani militis in India tyrannis, vt ea non solum Indos, verum etiam seruorum Maurorum animos ad rebellionem impulerit. Dicuntur enim in exigua quadam insula ad septem millia defecisse. Quos Hispani initio securos et incautos facilime trucidassent, nisi suo malo vigilantiores factos precibus et pacifica legatione expugnare potius quam armis frustra tentassent. Multa denique fugitiui Mauri in Nominis Dei provinciæ siluis habitant; qui inita cum incolis amicitia, ferro, flammaque Hispanos vbicunque persequuntur, et inuentos frustatim dilacerant.

The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of — Part 134